Mixtio vini, & aquae.
pp. 150–1513 passages
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Mixtio vini, & aquae.
1 Mixtio vini cum aqua, consuetudo fuit omnium, (Lyra in 1. Cor. 11.) ad diluendum vinum in calidis regionibus. Hoc inde apparet quia mixtio fiebat post consecrationem, ut è missa sub nomine Chrysostomi liquet. Christus hanc mistionem non instituit, ex sententiâ veterum. Chrysost. hom. 83. in Matth. Polidor. lib. 5. cap. 9. ait, Alexandrum Papam, primùm aquam vino miscuisse. August. lib. 3. de consensu Evang. cap. 1. dicit, haec verba non bibam de genimine vitis intelligenda esse de poculo Eucharis•iae. Armeni per 1000. amplius annos usi sunt vino mero sine mixtione. Otto Frising. lib. 7. cap. 32. Ex consuetudine sit ceremonia significans mysterium: posteà sola aqua, excluso vino, apud Aquarios obtinuit. Contra hos disputat Cyprianus, pro vino, non pro mixtione illius cum aqua.
1 Mixtio vini cum aqua, consuetudo fuit omnium, (Lyra in 1. Cor. 11.) ad diluendum vinum in calidis regionibus. Hoc inde apparet quia mixtio fiebat post consecrationem, vt è missa sub nomine Chrysostomi liquet. Christus hanc mistionem non instituit, ex sententiâ veterum. Chrysost. hom. 83. in Matth. Polidor. lib. 5. cap. 9. ait, Alexandrum Papam, primùm aquam vino miscuisse. August. lib. 3. de consensu Evang. cap. 1. dicit, haec verba non bibam de genimine vitis intelligenda esse de poculo Eucharis•iae. Armeni per 1000. amplius annos vsi sunt vino mero sine mixtione. Otto Frising. lib. 7. cap. 32. Ex consuetudine sit ceremonia significans mysterium: posteà sola aqua, excluso vino, apud Aquarios obtinuit. Contra hos disputat Cyprianus, pro vino, non pro mixtione illius cum aqua.
2 Scholastici concedunt hanc mistionem non esse de necessitate sacramenti. Thom. part. 3. quaest. 74. art. 7. Scotus