DE CONCEPTIOne precum.
10 passages
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
CAP. X. DE CONCEPTIOne precum.
HActenus de praedicatione verbi: sequitur conceptio precum: quae est secunda pars prophetiae, qua minister vox est populi in inuocando Deum. Luc. cap. 11. vers. 1. Dixit ei quidam è discipulis, domine doce nos precari provt & Johannes docuit discipulos suos. 1. Sam. 14. 24.
HActenus de praedicatione verbi: sequitur conceptio precum: quae est secunda pars prophetiae, qua minister vox est populi in inuocando Deum. Luc. cap. 11. vers. 1. Dixit ei quidam è discipulis, domine doce nos precari provt & Iohannes docuit discipulos suos. 1. Sam. 14. 24.
Hic consideranda:
1. Materia, primò defectus & peccata populi; ⟨image 57⟩deinde gratiae dei & beneficia quibus eget. 1. Tim. 2. 1. Adhortor igitur ante omnia ut fiant deprecationes &c. pro quibusvis hominibus: 2. Pro regibus & quibusvis in eminentia constitutis. Tertul. apolog. Precantes sumus omnes pro omnibus imperatoribus, vitam illis prolixam, imperium securum, domum tutam, exercitus fortes, senatum fidelem, probum populum, orbem quietum, & quaecunque hominis & Caesaris vot sunt. Et, oramus pro Imperatoribus, pro ministris eorum ac potestatibus, pro statis seculi, pro rerum quiet, pro mora finis. Hanc materiem oratio dominica reducit ad sex capita quae sunt, gloria dei, regnum, obedientia, conservatio vitae, remissio peccatorum, corroboratio spiritus.