De Sereniss. Angliae, Franciae, & Hiberniae Regina Elizabetha. &c. Et Bulla impij Pij Pontificis Romani in illam edita.
4 passages
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
De Sereniss. Angliae, Franciae, & Hiberniae Regina Elizabetha. &c. Et Bulla impij Pij Pontificis Romani in illam edita.
Terrifico nuper crepitantem fulmine Bullam Expuit irato feruidus ore Papa. Perculit insolitus quorundam pectora bombus, Ast horum fortis risit Elisa metum. Atque ait: ah miseros, crepitus quos terret aselli: Haec ex Tarpeio culmine Bulla venit. Scilicet hoc os est, quo vana tonitrua ructat Bestia, quae in terris creditur esse Deus. Ex opere artifices, mea tu nunc Anglia, disce Latrones, fures, sacrilegosque Papas. Aethereo hanc Christus difflabit flamine Bullam. Stultus, qui bullas pondus habere putat.
TErrifico nuper crepitantem fulmine Bullam Expuit irato feruidus ore Papa. Perculit insolitus quorundam pectora bombus, Ast horum fortis risit Elisa metum. Atque ait: ah miseros, crepitus quos terret aselli: Haec ex Tarpeio culmine Bulla venit. Scilicet hoc os est, quo vana tonitrua ructat Bestia, quae in terris creditur esse Deus. Ex opere artifices, mea tu nunc Anglia, disce Latrones, fures, sacrilegosque Papas. Aethereo hanc Christus difflabit flamine Bullam. Stultus, qui bullas pondus habere putat.
In Bullas Pontificum. DVm vendit terras, Coelum, Coelique potentem Roma, diu emptores lusit avara suos. Jam deerant merces, cum mox divendere bullas Coepit, & his fumos miscuit ipsa suos. Cur igitur Romae Coelum Coelique potentem Quaeris adhuc? alijs vendidit ista prius. Mordaces praeter fumos, bullasque tumentes, Nunc nil, quod posthac vendere possit, habet, Si quis emis bullas, bulla tu vanior omni es: Sin fumos: oculis, vae malè sane tuis.
In Bullas Pontificum. DVm vendit terras, Coelum, Coelique potentem Roma, diu emptores lusit auara suos. Iam deerant merces, cum mox diuendere bullas Coepit, & his fumos miscuit ipsa suos. Cur igitur Romae Coelum Coelique potentem Quaeris adhuc? alijs vendidit ista prius. Mordaces praeter fumos, bullasque tumentes, Nunc nil, quod posthac vendere possit, habet, Si quis emis bullas, bulla tu vanior omni es: Sin fumos: oculis, vae malè sane tuis.