Dominis N. et M.
19 passages
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Dominis N. et M.
DOMINVS JEsus benedicat vobis, viri ornatissimi & fratres charissimi, ac seruet vos ab omni malo. Accepi literas vestras, ex quibus intellexite. N. conqueri, quod mea responsio data ad tuam quaestionem, nimis videatur accisa. Ego vero, mi frater, tunc non vidi, neque nunc video quorsum oportuerit copiosiores scribere literas. Nam rogabas tu duntaxat, quae esset mea de re vestiaria, de qua contendebatur in Anglia, sententia. Ad hanc quaestionem brevibus tibi respondendum putavi. Nam brevibus meam sententiā dicere potui. Dein sciebam beatae memoriae D. Pet. Martyrem & Oxoniae & hic, eandem quaestionem tractavisse saepius & fusius, quibus quod adi cerem non habebam. Memini vero in literis ad te. M. fratrem daias, meae quoque sententiae factam tunc quoque fuisse mentionem. Et ut iterum uno & altero verbo quod sentio dicam: Nunque probaverim si jubeamini vestrum exequi ministerium. ad aram crucifixi imagine oneratam magis • ornatam, ⟨image 17⟩& in veste Missatica, hoc est, in alba & Casula, quae à tergo quoque ostentet crucifixi imaginem. At quantum ex literis ex Anglia allatis intellego, nulla nunc est de eiusmodi veste contentio: Sed questio est: An liceat Ministris Evangelicis portare pileum rotundum vel quadratum, & vestem albam, quam nuncupant superpellicium, qua minister ornatus, à vulgo discernatur? Et an oporteat ministeriū vel stationem sacrā citius relinquere, q̄ huiusmodi vestibus uti? Respondi ad hanc quaestionem preteritis nundinis Reverendo viro Domino Roberto Horno Winton. Episcopo, & quidē brevibus repetens verba D. Martyris. Scripserat eidē paulo ante Symmista, & affinis meus charissimus D. Rodolphus Gualtherus, cuius exemplum hisce inclusum ad vos & ad alios fratres nostros, mitto. Ergo si nos audire vultis, nostrumque judicium de re vestiaria expetitis, sicut ultimis vestris ad me literis significabatis, en habetis in illa Epistola nostrum judicium, cui si acquiescere non potestis, dolemus sanc quā vehementissime, & cū nullum nobis amplius supersit consilium, Dominum, qui in omnibus & semper respiciendus est, ex animo & incessanter oramus, ut ipse gratia sua atque potentia ⟨image 17⟩