PETRI PITHOEI I. C. VITA▪
pp. 435–44247 passagespart 2 of 2
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
PETRI. PITHOEI. PF. IC. BE NE DE. SUA. BENE. DE POSTERA AETATE. MERITI. CORPUS. MAJORUM. SEPULCRO. CONDITUM. RESURRECTIONEM. ET IMMORTALITATEM HIC EXPECTAT. R. I. P.
DEPOSITUMEST. KATHARINA. PALLUDELLA. CON•UXAMAN TISS. CONJUGI. AMANTISS. ET. LODOICA. AC. MARIA. FILIAE. KARISS. PATRI OBSERVANDISS.
PIth•us hic jaceo, mecum & karissima conjux, Sic compar vita, compare morte fruo. Improbe quid rides? casti sacra nescis amoris: Nil non, vel cineres, hac comite, esse juva•,
Ex alia parte. Sint inscripta licet titulo duo nomina, duplex Utque oculis teneat corpora sarcophagus: Unum & idem, ac totum tamen est: nam mutua praestant, Dimidiumque alii, dimidiumque sibi
PETRO. PITHOEO. P. F. TRICASS. SAVODIAE. DOMINO. NOBILITATE. ACTIBUSQUE. AD. EXEMPLUM PRAECIPUO. ADVOCATO. JURISC. UNDECUMQ. DOCTISS. EA. AEQUITATE. ARBITRO. UT. INTER. OMNES. QUI. AD. EUM. ANIMO. LITIGANTIS. INTRASSENT. PARENTEM. SEE. MAGIS. HIS. QUAM. JUDICEM. PRAEBUERIT. PETITU BONORUM TESTIMONIO. SENATUS JUDICIO. REGUM. PER. PROVINCIAM AQUITANIC. ET. ITERUM LUTETIAE. PARISIOR. DIFFICILLIMIS. TEMPORIBUS. PERFUNCTO PROCURATORIS. GENERALIS OFFICIO. LICET. EGREGIA. EJUS. IN REM. PUBLICAM. MERITA. ET. IPSIUS. SCRIPTA VETERUMVE. AUCTORUM. MONUMENTA. AB ILLO IN. LUCEM. PRIMUM. DATA. AUT RESTITUTA ATQUE DOCTORUM OMNIUM. PERVULGATA. DE. EODEM. TESTIMONIA. AD MEMORIAM SEMPITERNAM. SUFFICIANT. ATTAMEN. FIDELISSIMAE. DEVOTIONIS GRATIA. ET. PRO. SINGULARI. CIRCA EUM. AMORE.