369. 6. Some hold that the whole business of the order of Intention is utterly beyond our reach: And therefore that we should meddle only with the order of Execution: Thus saith the most judicious Bishop Davenant soundly, Dissert. de Praedest. & Reprob. cap. 9. pag. 209. Haec argumentatio (Corvini) vocat nos ad speculationem valde difficilem & dogmaticae Theologiae fundandae minime accommodatam. Nititur enim consideratione Prioritatis & Posterioritatis in illis duobus Voluntatis Divinae decretis de dando Mediatore & de Electis servandis, quae utraque ab aeterno fuere concepta & constituta. Ad me quod attinet, scio ordinem Executionis, secundum quem Deus voluit beneficia ad homines pervenire, nullo negotio poss• delineari: At quo ordine Deus consignata ea tenuit ab aeterno in meant ac voluntate sua, is solus enarrare praesumat, qui se Deo ab arcanis & aternu consiliis etiam affirmare audeat. Fatemur Deum ab aeterno constituisse, ut omnibus salvandis Christus primo in loco proponeretur, dein per fidem apprehenderetur, hinc ut eorundem justificatio sequeretur, tum sanctificatio, & demum Glorificatio. Sed siquis minime contentus hoc ordine exequutionis velit etiam nobis describere seriem Decretorum Divinorum ordine conceptionis in mente & Voluntate Dei quasi distinctam, atque urgeat cum Arminio Divinam justitiam impugnari nisi hoc consideretur ut illo prius, is mihi videtur nimium ingenio suo fidere.
369. 6. Some hold that the whole business of the order of Intention is utterly beyond our reach: And therefore that we should meddle only with the order of Execution: Thus saith the most judicious Bishop Davenant soundly, Dissert. de Praedest. & Reprob. cap. 9. pag. 209. Haec argumentatio (Corvini) vocat nos ad speculationem valde difficilem & dogmaticae Theologiae fundandae minime accommodatam. Nititur enim consideratione Prioritatis & Posterioritatis in illis duobus Voluntatis Divinae decretis de dando Mediatore & de Electis servandis, quae utraque ab aeterno fuere concepta & constituta. Ad me quod attinet, scio ordinem Executionis, secundum quem Deus voluit beneficia ad homines pervenire, nullo negotio poss• delineari: At quo ordine Deus consignata ea tenuit ab aeterno in mente ac voluntate sua, is solus enarrare praesumat, qui se Deo ab arcanis & aternu consiliis etiam affirmare audeat. Fatemur Deum ab aeterno constituisse, ut omnibus salvandis Christus primo in loco proponeretur, dein per fidem apprehenderetur, hinc ut eorundem justificatio sequeretur, tum sanctificatio, & demum Glorificatio. Sed siquis minime contentus hoc ordine exequutionis velit etiam nobis describere seriem Decretorum Divinorum ordine conceptionis in mente & Voluntate Dei quasi distinctam, atque urgeat cum Arminio Divinam justitiam impugnari nisi hoc consideretur ut illo prius, is mihi videtur nimium ingenio suo fidere.