Pietate aequè ac Doctrinâ Praecellenti Viro Henrico Henley de Coleway in Comitatu Dorcestrensi Armigero, [Greek or Hebrew].Pietate aequè ac Doctrinâ Praecellenti Viro Henrico Henley de Coleway in Comitatu Dorcestrensi Armigero, 〈non-Latin alphabet〉.
4 passages
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Pietate aequè ac Doctrinâ Praecellenti Viro Henrico Henley de Coleway in Comitatu Dorcestrensi Armigero, [Greek or Hebrew].
Pietate aequè ac Doctrinâ Praecellenti Viro Henrico Henley de Coleway in Comitatu Dorcestrensi Armigero, 〈non-Latin alphabet〉.
EXimium illud quod semper exhibuisti (vir pientissime) Religionis specimen subsequentes hasce conciones sub nomiminis tui vexillo haud immerito evocavit. Chara adeò Tibimet & cordi sunt Sacrosancta Dei eloquia, ut quod tenuitas nostra & facultatula amanuensis in hâc repraestiterit, nequaquam dubito quin pro singulari tuâ & Pietate & humanitate boni consulere digneris. Authorem quod attinet, Panegyrin ille nullatenus nostram desiderat, quippe omnia quae meditemur Elogia multis parasangis superavit. Excelsum adeo & Sanctimoniae & doctrinae apicem attigit, ut elaborata illa & subsequens Praefatiuncula non immeritò ad caelos ipsum laudibus evexit, & encomiis sacris decoravit. ⟨image 6⟩Nostrum est intereā Te, Te inquam (vir Ornatissime) candidū librorum aes•imatorem appellare, qui singulari & pietate & peritiâ praeditus, de usu illorum & emolumento, aequo calculo statuere didicisti. Sagaci igitur has Tibi dicatas conciones dumb introspicias oculo, facessant precor & impuri & haeretici illi codices qui indies in lucem gregatim prodeunt, é quorum faetidis myrothecis vitiorum non remedium sed irritamentum, non salubre Alexipharmacon sed exitiale toxicum quam plurimi hauserunt; Imò facessant miselli isti Authors Daemonis impuri spiritu afflati, ut pote qui Reipublicae & Ecclesiae detrimento sat consuluerunt. Non decet liberorum panem canibus objici, nedum canum offas sic liberis ingeri, ut Circaeo quasi fascinati poculo in canes ipsos, in boves, in hircos, in lupos transforma rentur. Interea temporis, tametsi ego (vir colendissime) imperitiae & tenuitatis meae probè conscius sum, minimè tamen dubitem quin & Tibi & aliis eximiè piis, congesta hocce in codicillo apprimè arrideant: spiritualibus ⟨image 6⟩