The copy and tenor of the Letter of Boniface Archbishop of Mentz, and Martyr of God (an Englishman) sent to Ethelbald king of Mercia, freely and yet charitably admonishing him of his adulterous life, and oppression of Churches.
Regi & filio charissimo,1 & in Christi amore caeteris regibus Anglorum praeferendo Ethelbaldo, Bonifacius Archiepiscopus legatus Germanicus Romanae Ecclesiae perpetuam in Christo charitatis salutem. Consistemus coram Deo, qui novit an verè atque ex animo dicam: Quando prosperitatem vestram, & fidem, & bona opera audimus, laetamur. Quando autem aliquid aduersum vel in eventu bellorum, vel de periculo animarum de vobis cognoscimus, tristamur. Audivimus enim quòd eleemosinis intentus, furta & rapinas prohibes, & pacem diligis, & defensor viduarum & pauperum es, & inde gratias Deo agimus. Quòd verò legitimum matrimonium spernis, si pro castitate faceres, esset laudabile. Sed quia in luxu & adulterio & cum sanctimonialibus volutaris, est vituperabile, & damnabile. Nam & famam gloriae vestrae, coram Deo & hominibus confundit, & inter idololatras constituit, quia templum Dei violasti. Quapropter filly Charissime poenitere, & memorare oportet, quàm turpe sit, ut tu qui multis gentibus, dono dei, dominaris, ad iniurià eius sis libidinis •er uus. Audivimus praeterea quòd optimates penè omnes gentis Merciorum, tuo exemplo legitimas uxores deserant, & adulteras & sanctimoniales constuprent. Quod quàm sit peregrinum ab honéstate, doceat vos alienae gentis institutio. Nam in antiqua Saxonia, ubi nulla est Christi cognitio: si virgo in materna domo, vel maritata, sub coniuge suerit adultera, manu propria strangulatam cremant, & supra fossa sepultae corruptorem suspendunt, aut cingulo tenus (vestibus abscissis) flagellant eam castae matronae, & cultellis pungunt. Et de villa in villam missae occurrunt novae flagellatrices: donec interimant. Insuper & vinuli, quod est faedissimum genus hominum, hunc habent morem ut mulier viro mortuo, see in rogo cremantis pariter arsura praecipiter. Si ergo gentiles Deum ignorantes, tantum zelum castitatis habent: quid tibi conuenit fili Charissime, qui Christianus & rex es' Parce ergo animae tuae: Parce multitudini populi tui pereùtis exemplo tuo: de quorum animabus redditurus es rationem.
The copy and tenor of the Letter of Boniface Archbishop of Mentz, and Martyr of God (an Englishman) sent to Ethelbald king of Mercia, freely and yet charitably admonishing him of his adulterous lyfe, and oppression of Churches.
REgi & filio charissimo,1 & in Christi amore caeteris regibus Anglorum praeferendo Ethelbaldo, Bonifacius Archiepiscopus legatus Germanicus Romanae Ecclesiae perpetuam in Christo charitatis salutem. Consistemus coram Deo, qui nouit an verè atque ex animo dicam: Quando prosperitatem vestram, & fidem, & bona opera audimus, laetamur. Quando autem aliquid aduersum vel in euentu bellorum, vel de periculo animarum de vobis cognoscimus, tristamur. Audiuimus enim quòd eleemosinis intentus, furta & rapinas prohibes, & pacem diligis, & defensor viduarum & pauperum es, & inde gratias Deo agimus. Quòd verò legitimum matrimonium spernis, si pro castitate faceres, esset laudabile. Sed quia in luxu & adulterio & cum sanctimonialibus volutaris, est vituperabile, & damnabile. Nam & famam gloriae vestrae, coram Deo & hominibus confundit, & inter idololatras cōstituit, quia templum Dei violasti. Quapropter fili Charissime poenitere, & memorare oportet, quàm turpe sit, vt tu qui multis gentibꝰ, dono dei, dominaris, ad iniurià eius sis libidinis •er uus. Audiuimus praeterea quòd optimates penè omnes gentis Merciorum, tuo exemplo legitimas vxores deserant, & adulteras & sanctimoniales constuprent. Quod quàm sit peregrinum ab honéstate, doceat vos alienae gentis institutio. Nam in antiqua Saxonia, vbi nulla est Christi cognitio: si virgo in materna domo, vel maritata, sub coniuge suerit adultera, manu propria strangulatam cremant, & supra fossa sepultae corruptorem suspendunt, aut cingulo tenus (vestibus abscissis) flagellant eam castae matronae, & cultellis pungunt. Et de villa in villam missae occurrunt nouae flagellatrices: donec interimant. Insuper & vinuli, quod est faedissimum genus hominum, hunc habent morem vt mulier viro mortuo, se in rogo cremantis pariter arsura praecipiter. Si ergo gentiles Deum ignorantes, tantum zelum castitatis habent: quid tibi conuenit fili Charissime, qui Christianus & rex es' Parce ergo animae tuae: Parce multitudini populi tui pereùtis exemplo tuo: de quorum animabus redditurus es rationem.
- 1A letter of Boniface. otherwise called Winfrid• sent to king Ethelbald.A letter of Boniface. otherwise called Winfrid• sent to kyng Ethelbald.