* The donations and privileges granted and given by King Ethelbald, to religious men of the Church.* The donations and priuiledges granted and geuen by King Ethelbald, to religious men of the Church.
pp. 133–13412 passages
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
* The donations and privileges granted and given by King Ethelbald, to religious men of the Church.
* The donations and priuiledges granted and geuen by King Ethelbald, to religious men of the Church.
Plerumque contingere sole•it, 1pro incerta temporum vicissitudine, ut ea quae multarum fidelium personarum testimonio consilioque roborata fuerint fraudulenter per contumaciā plurimorum, & machinamenta simulationis, sine ulla consideration rationis, periculose dissipentur, nisi autoritate literarum (testamento Chyrographorum) aeternae memoriae comittantur. Quapropter, ego Ethelbaldus Rex Merciorum, pro amore caelestis patriae, & remedio animae meae studendum esse praevidi: ut eam per bona opera liberam efficerem in omni vinculo delictorum. Quoniam enim mihi omnipotens Deus per misericordiam clementiae suae, absque ullo antecedent merito, sceptra regiminis largitus est: ideo libenter ei, ex eo quod dedit, retribuo. Huius rei gratia hanc donationem, me vivente, concedo, ut omnia monasteria & Ecclesiae regni mei, à publicis vectigalibus, & operibus, & oneribus absoluantur: nisi instructionibus arcium, vel pontium quae nulli unquam prosunt. Praeterea habeant famuli Dei, propriam libertatem in fructibus siluarum & agrorum, & in captura piscium, ne munuscula praebeant vel regi, vel principibus, nisi voluntaria. Sed liberi Deo seruiant, &c.