Imo si quis requirere velit, ac in caulas Christi, unitatem dico fidei, errabundos reduc•re, mox insurgunt nomine Pastores, sed revera lupi, qui non aliud de grege, quàm lac, lanam, pellem, quaerunt, animas cum suas, tum gregis permittentes diabolo, Insurgunt inquam,1 ac Demetrij instar exclamant: Hic hereticus ubiqui suadet avertitque multam turbam, dicens, quod non sunt dij qui manibus fiunt.
Hi sunt, hi (pater colende) sunt, qui sub pretextu persequendi Hereticos, ventris sui negotium agunt, inimici crucis Christi. Qui quiduis potius ferre possunt, quàm purā Christi pro peccatis nostris crucifixi, annunciationem. Hi funt quibus Christus aeternam minatur damnationē, cum ait: Vae vobis Scribae & Pharisei,2 Hypocritae, qui clauditis regnum coelorum ante homines: vos enim nō intratis, nec introeuntes sinitis intrate. Hi sunt qui, cum ipse aliunde ascenderunt, alios intrare non sinunt. Quod patet, quia si quis per me, inquit Christus, introierit, saluabitur, & ingredietur & egredietur, & pascua inueniet, & hi non inueniunt pascua (nunquam enim docent) & alios post see trahunt, ut non per Christum, qui solus est ostium per quod ad patrem peruenitur, sed aliunde per opuscula, quae ovibus, tacito nonnunquam Christo,3 suadent, proponunt & iniungunt, ad suum potius quaestum, quàm animarum salutem spectantes: hoc deteriores, quàm illi qui super Christum fundamentum edificant, lignum, foenum, stipulam. Isti fatentur se Christum scire, sed factis negant. Denique hi sunt medici illi,4 in quos mulier illa annis duodecim sanguinis profluvio vexata, omnia sua consumpserat, nec adiumenti quicquam senserat, sed deterius se habebat, donec vix tandem ad Christum venerat: quae simulatque fimbriam vestimenti eius in fide tetigerat,5 sic sanabatur, ut statim in corpore idipsum sentiret. O mutationem dexterae excelsi: quam & ego miser peccator non semel sensu, qui tamen antea quàm ad Christum venire potui, sic omnia mea insumpseram in ignaros medicos, indoctos confessionum auditors, ut parum mihi virium (alioqui natura imbecilli) reliquum fuerit, parum pecuniae, ingenij item parum. Indicebant enim mihi jeiunia, vigilias, indulgentiarum, ac missarum emptiones, in quibus omnibus (ut nunc intelligo) sua potius quaerebant, quàm salutem animae meae languentis.
Sed tandem de Jesu audiebam, nimirum tum, cum novum Testamentum primum ab Erasmo aederetur.
Imo si quis requirere velit, ac in caulas Christi, vnitatem dico fidei, errabundos reduc•re, mox insurgunt nomine Pastores, sed reuera lupi, qui non aliud de grege, quàm lac, lanam, pellem, quaerunt, animas cum suas, tum gregis permittentes diabolo, Insurgunt inquam,1 ac Demetrij instar exclamant: Hic hereticus vbiqui suadet auertitque multam turbam, dicens, quod non sunt dij qui manibus fiunt.
Hi sunt, hi (pater colende) sunt, qui sub pretextu persequendi Hereticos, ventris sui negotium agunt, inimici crucis Christi. Qui quiduis potius ferre possunt, quàm purā Christi pro peccatis nostris crucifixi, annunciationem. Hi funt quibus Christus aeternam minatur damnationē, cum ait: Vae vobis Scribae & Pharisei,2 Hypocritae, qui clauditis regnum coelorum ante homines: vos enim nō intratis, nec introeuntes sinitis intrate. Hi sunt qui, cum ipse aliunde ascenderunt, alios intrare non sinunt. Quod patet, quia si quis per me, inquit Christus, introierit, saluabitur, & ingredietur & egredietur, & pascua inueniet, & hi non inueniunt pascua (nunquam enim docēt) & alios post se trahunt, vt non per Christum, qui solus est ostium per quod ad patrem peruenitur, sed aliunde per opuscula, quae ouibus, tacito nonnunquam Christo,3 suadent, proponunt & iniungunt, ad suum potius quaestum, quàm animarum salutem spectantes: hoc deteriores, quàm illi qui super Christum fundamentum edificant, lignum, foenum, stipulam. Isti fatētur se Christum scire, sed factis negant. Denique hi sunt medici illi,4 in quos mulier illa annis duodecim sanguinis profluuio vexata, omnia sua consumpserat, nec adiumenti quicquam senserat, sed deterius se habebat, donec vix tandem ad Christum venerat: quae simulatque fimbriam vestimenti eius in fide tetigerat,5 sic sanabatur, vt statim in corpore idipsum sentiret. O mutationem dexterae excelsi: quam & ego miser peccator non semel sensu, qui tamen antea quàm ad Christum venire potui, sic omnia mea insumpseram in ignaros medicos, indoctos confessionum auditores, vt parum mihi virium (alioqui natura imbecilli) reliquum fuerit, parum pecuniae, ingenij item parum. Indicebāt enim mihi ieiunia, vigilias, indulgentiarum, ac missarum emptiones, in quibus omnibus (vt nunc intelligo) sua potius quaerebant, quàm salutem animae meae languentis.
Sed tandem de Iesu audiebam, nimirum tum, cum nouum Testamentum primum ab Erasmo aederetur.
- 1Pseudopastores, very Demetrij.Pseudopastores, veri Demetrij.
- 2Math. 23.
- 3John 10.Iohn 10.
- 41. Cor. 3.
- 5Luk. 8.