pp. 11682 passages
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Sciant praesentes & futuri quod ego Henricus filius Domini Willielmi de Apleby militis, dedi, concessi,1 & hac praesenti carta mea confirmavi Henrico de Aldolester Clerico & Amiciae uxori suae, illud mesuagium quod Matheus Gilbert quond• de me tenuit in paruo Apilby, in longitudine juxta altam via: tenendum & habendum de me & haeredibus meis, sibi & Amiciae uxori suae & eorum haeredibus, & cui vel quibus communibus horis quandocunque dare vel assignare voluerint, liberè, quietè, been & in pace, &c Et ego praedict. Henricus & haeredes mei praedictum mesuagium cum omnibus aisiamentis & pertinentijs suis praefatis, Henrico & Amiciae uxori suae & eorum haeredibus & assignatis (ut supra scriptum est) contra omnes gentes warrantizabimus & defendemus in perpetuum &c. Ut haec omnia subscripta robur obtineant in futuro, huic praesenti scripto sigillum meum apposui: His testibus, Joanne de Norton, Willielmo Huelen de Apilby, &c.
SCiant praesentes & futuri quod ego Henricus filius Domini Willielmi de Apleby militis, dedi, concessi,1 & hac praesenti carta mea confirmaui Henrico de Aldolester Clerico & Amiciae vxori suae, illud mesuagium quod Matheus Gilbert quond• de me tenuit in paruo Apilby, in longitudine iuxta altam via: tenendum & habendum de me & haeredibus meis, sibi & Amiciae vxori suae & eorum haeredibus, & cui vel quibus communibus horis quandocunque dare vel assignare voluerint, liberè, quietè, bene & in pace, &c Et ego praedict. Henricus & haeredes mei praedictum mesuagium cum omnibus aisiamentis & pertinentijs suis praefatis, Henrico & Amiciae vxori suae & eorum haeredibus & assignatis (vt supra scriptum est) contra omnes gentes warrantizabimus & defendemus in perpetuum &c. Vt haec omnia subscripta robur obtineant in futuro, huic praesenti scripto sigillum meum apposui: His testibus, Ioanne de Norton, Willielmo Huelen de Apilby, &c.