*The tenor of the sentence.*The tenour of the sentence.
pp. 12774 passages
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
*The tenor of the sentence.
*The tenour of the sentence.
IN nomine Dei. Amen. Nos Willielmus permission divina Cantuariensis Archiepis. totius Angliae primas & Apostolicae sedis Legatus,1 in quodam negotio hereticae pravitatis contra te Willielmum Carder de Tenterden nostrae Cant. Dioceseos laicum ac nostro imperio notoriè subditum & subiectum coram nobis in judicio personaliter comparentem nobis super heretica pravitate huiusmodi detectum & delatum, ac per nostram Diocesim Cantuariae antedictae notoriè & publicè in ea parte apud bonos & graves diffamatum, ex officio mero ritè & canonicè precedents, auditis & intellectis, visis & cognitis, rimatisque ac matura deliberation discussis & ponderatis dicti negotij meritis, seruatisque in omnibus & per omnia in eodem negotio de jure seruandis, ac quomodo libet requisitis pro tribunali sedentes, Christi nomine inuocato & solum Deum prae oculis habentes: Quia per acta actitata, deducta, probata & exhibita coram nobis in eodem negocio inuenimus te per probations legitimas coram nobis in hac part judicialiter factas, nonnullos & varios errors, haereses, & damnatas opinions, jury divino & ecclesiastico obuiantes, contrarios, & repugnantes, contra fidem orthodoxam, determinatam & obseruatam, tenuisse, credidisse, affirmasse, predicasse, & dogmatizasse, & presertim contra Sacramenta altaris, seu eucharistiae, poenitentiae, ordinis, & alia Sacramenta, & sanctae matris Ecclesiae dogmata: Et quamuis nos Christi vestigijs inhaerendo, qui non vult mortem peccatoris, sed magis ut conuertatur & vivat, sepenumero conati fuimus te corrigere ac vijs & modis licitis, & canonicis quibus potuimus aut scivimus, ad fidem orthodoxam per universalem Catholicam & Apostolicam Ecclesiam, determinatam & obseruatam, ac ad unitatem eiusdem sanctae matris Ecclesiae reducere, tamen inuenimus te adeo durae ceruicis quòd tuos errors & haereses huiusmodi nolueris sponte & incontinenti confiteri, nec ad fidem Catholicam & unitatem sanctae matris Ecclesiae antedictas debitè reverti & redire, sed tanquam iniquitatis & tenebrarum filius in tantum indurasti cor tuum, ut non velis intelligere vocem tui pastoris tibi paterno compacientis affectu, nec velis pijs & paternis monitionibus allici, nec salubribus reduci blanditijs: