Degradation from the order of Archbishop.
Degradatio ab ordine Archiepiscopali.
Primo, pallium degradator aufert à degradando, dicendo.
Praerogativa pontificalis dignitatis quae in pallio designatur te eximimus, quia malè usus es ea.
Secundo, mitram aufert à degradando, dicendo.
Mitra pontificalis dignitatis, videlicet ornatu, quia eam malè praesidendo foedasti, tuum caput denudamus.
Tertio, librū Evangeliorum à degradandi manibus aufert, dicendo.
Redde Evangelium, quia praedicandi officio, quo spreto Dei gratia te indignum fecisti, te just privamus.
Quarto, anulū aufert de digito degradandi, dicendo.
Anulum, fidei scilicet signaculum tibi digne subtrahimus, quia ipsam sponsam Dei ecclesiam temerè violasti.
Quinto, baculo pasto••li per unum de ministris […] manus degradandi tradito, illum aufert degradator, dicendo.
Aufetimus à te baculum pastoralem, ut perinde correctionis officium quod turbasti non valeas exercere.
Sexto, chirothecis per ministros extractis Degradator abradit degradando polices & manus leniter, con cultello aut vitro, dicendo.
Sic spiritualis benedictionis, delibutionis mysticae gratia, quantum in nobis est te privamus, ut sanctificandi & benedicendi perdas officium & effectum.
Septimo, caput degradandi cum eodē aut vitro abradit, Degradator leniter dicendo.
Consecrationem & benedictionem ac unctionem tibi traditam radendo delemus, & te ab ordine pontificali, quo inhabilis es redditus, abdicamus.
Degradation frō the order of Archbishop.
Degradatio ab ordine Archiepiscopali.
Primo, pallium degradator aufert à degradando, dicendo.
PRaerogatiua pontificalis dignitatis quae in pallio designatur te eximimus, quia malè vsus es ea.
Secundo, mitram aufert à degradando, dicendo.
Mitra pontificalis dignitatis, videlicet ornatu, quia eam malè praesidendo foedasti, tuum caput denudamus.
Tertio, librū Euangeliorum à degradandi manibus aufert, dicendo.
Redde Euangelium, quia praedicandi officio, quo spreto Dei gratia te indignum fecisti, te iuste priuamus.
Quarto, anulū aufert de digito degradandi, dicendo.
Anulum, fidei scilicet signaculum tibi digne subtrahimus, quia ipsam sponsam Dei ecclesiam temerè violasti.
Quinto, baculo pasto••li per vnum de ministris 〈…〉 manus degradandi tradito, illum aufert degradator, dicendo.
Aufetimus à te baculum pastoralem, vt perinde correctionis officium quod turbasti non valeas exercere.
Sexto, chirothecis per ministros extractis Degradator abradit degradādo pollices & manus leniter, cū cultello aut vitro, dicendo.
Sic spiritualis benedictionis, delibutionis mysticae gratia, quantum in nobis est te priuamus, vt sanctificandi & benedicendi perdas officium & effectum.
Septimo, caput degradandi cum eodē aut vitro abradit, Degradator leniter dicendo.
Consecrationem & benedictionem ac vnctionem tibi traditam radendo delemus, & te ab ordine pontificali, quo inhabilis es redditus, abdicamus.