Primum quod dicis (Esto dixerim ego, omnes papas, omnes episcopos, vicarios, rectoresque omnes per ostium non intrantes sed ascendentes aliunde fures esse & latrones, dum sic dixi, ex assensu non ex personis & titulis cum Christo sum rem metitus.) Si id dixisses, nihil nobis tecum ea de re negotij fuisset. Sed (quod tu mea minerua collegisse dicis) dicebas, Papae videlicet omnes, episcopi omnes, vicarij omnes, rectores omnes fures sint, & latrones, nulla, quam audivi neque ascensus, neque descensus, neque per hostium, neque per fenestram mentione facta. Nec ego adeo surdis eram auribus, ut si quid tale suo loco dixisses, continuo non excepsissem. Eum quem nunc adfers sensum catholicum veneror, & exosculor: priorem reijcio & detestor. Sacra scripturae authoritas principi populi tui non maledicis) non sinit me ut sentiam, ut tu mihi ascribere videris, plaerosque omnes aliunde ascendere. Quis sum ego ut judicem alienum seruum (Unusquisque enim propriam sarcinam baiulabit. Non ego, sed nec alius quisquam vetuit unquā quo minus diceres omnes esse fures qui per hostium non intrantes ascendunt aliunde, quibuscunque interim titulis splendescant. sed qui per hostium non intrantes, ascendunt aliunde, jam primum audio quod si prius (ut jam dixi) adiecisses, verbum nullum. Quod dicis, quae me dementia coepe rit sic, collegisse, ut plures fures quam postores, plures hoedos quam oves esse in ecclesia dixisti. Quod quam dixeris, ut prius dixi, vere, ipse videto. Jam prioribus literis saniorem fuisse divi Cypriani Martyris de ecclesia censuram docuimus. Frustra dicis apertam illam & in os obiectam criminationem, vae vobis Scribae & Pharisaei,, hypocritae, mihi è regione displicituram, quum adeo, ut dicis arrideat tecta & parabolica illa, Qui non intrat per hostium in stabulum ovium &c. Non potest profecto mihi unquam displicere aliquod sacrum Christi factum. Praesentes repraehendebat ipse impios, Scribas & Pharisaeos juxta id: Annuncia populo meo scelera sua non aliena: absentes tu papas & episcopos, qui talia fecerant vae futurum praedixit: tu vocabula, quo nescio afflatu, tantum respiciebas. Nullius ego hominis animum judico unquam, sed nec judicabo, tantum abest ut animi tui emphasin mihi arrogaverim unquā. Desine mihi obijcere talia. Quod audivimus loquimur, quod vidimus testamur. Si sanè, & rectè ad quem libet Christianum interpretatus es id Matthaei.
Primum quod dicis (Esto dixerim ego, omnes papas, omnes episcopos, vicarios, rectoresque omnes per ostium non intrantes sed ascendentes aliunde fures esse & latrones, dum sic dixi, ex assensu non ex personis & titulis cum Christo sum rem metitus.) Si id dixisses, nihil nobis tecum ea de re negotij fuisset. Sed (quod tu mea minerua collegisse dicis) dicebas, Papae videlicet omnes, episcopi omnes, vicarij omnes, rectores omnes fures sint, & latrones, nulla, quam audiui neque ascensus, neque descensus, neque per hostium, neque per fenestram mentione facta. Nec ego adeo surdis eram auribus, vt si quid tale suo loco dixisses, continuo non excepsissem. Eum quem nunc adfers sensum catholicum veneror, & exosculor: priorem reijcio & detestor. Sacra scripturae authoritas principi populi tui non maledicis) non sinit me vt sentiam, vt tu mihi ascribere videris, plaerosque omnes aliunde ascendere. Quis sum ego vt iudicem alienum seruum (Vnusquisque enim propriam sarcinam baiulabit. Non ego, sed nec alius quisquam vetuit vnquā quo minus diceres omnes esse fures qui per hostium non intrantes ascendunt aliunde, quibuscunque interim titulis splendescant. sed qui per hostium non intrantes, ascendunt aliunde, iam primum audio quod si prius (vt iam dixi) adiecisses, verbum nullum. Quod dicis, quae me dementia coepe rit sic, collegisse, vt plures fures quam postores, plures hoedos quam oues esse in ecclesia dixisti. Quod quam dixeris, vt prius dixi, vere, ipse videto. Iam prioribus literis saniorem fuisse diui Cypriani Martyris de ecclesia censuram docuimus. Frustra dicis apertam illam & in os obiectam criminationem, vae vobis Scribae & Pharisaei,, hypocritae, mihi è regione displicituram, quum adeo, vt dicis arrideat tecta & parabolica illa, Qui non intrat per hostium in stabulum ouium &c. Non potest profecto mihi vnquam displicere aliquod sacrum Christi factum. Praesētes repraehendebat ipse impios, Scribas & Pharisaeos iuxta id: Annuncia populo meo scelera sua non aliena: absentes tu papas & episcopos, qui talia fecerant vae futurum praedixit: tu vocabula, quo nescio afflatu, tantum respiciebas. Nullius ego hominis animum iudico vnquam, sed nec iudicabo, tantum abest vt animi tui emphasin mihi arrogauerim vnquā. Desine mihi obijcere talia. Quod audiuimus loquimur, quod vidimus testamur. Si sanè, & rectè ad quem libet Christianum interpretatus es id Matthaei.