Qvousque tandem abutêre patientia nostra, Roman Pontifex? quamdiù furor tuus, quamdiù fucata nos eludet hypocrisis? Quae tanta haec teexagitat intemperies? Quid vult, quid agit, quo ruit rabies effcenata? Quem superbiae modum, aut finem statues tyrannidi? Adeonè cum pudore omni, sensus omnes humanae rationis, atque oculos amisisse te, ut cum tot tantisque flagitiis & parricidiis infandis, juxta ac infinitis & coelum & terrā in teeoncitâris, totque tam manifesta ruinae tuae argumenta, quasi praeludia, quotidie conspicias, nihil haec omnia permoveant animum? 1nihil teà surore cohibeant? Quid, nihil te tanta haec Evangeliilux, nihil veritatis, tanquam solis splendor, nescio quid dirum regno tuo minitans, nihil soliitui obtevebrata debilitataque magna ex parte sedes? Nihilnè tot martyrum sanguis, tot Doctorum scripta, nihil populi clamor, tacitaque ⟨image 4⟩bonorum judicia; nec tacita solùm judicia, sed apertae etiam voces, quibus te pro Antichristo omnes habent, horrent, & execrantur? non ora, vultusque hominum, saltem non conscrehtiae tuae stimulus, aut pudoris sensus ullus? nihil nè junctissimis foederum nexibus communitae inter se civitates quas vides? nihil gentium vota, arma principum, fatally quodā contra te odio exacerbata, jamque tota pene acie intenta in caput tuum, vis gentium, ac nationum maximarū non inimicitiae modo, sed manus etiam, quas vix à pernicie tua cohibent, horum, inquam, nihil te permovet? Atquî haec verò quae commemoraul hactenus, quoniam humana sunt, si te, qui supra hominē nescio quid crepit revideris, parū afficiant, quid an divinū saltē judicium, inflammata contra te summi numinis iracumdia perhoriē. dae minae, imminensque capiti tuo de coelo exitiu, clarissima scripturae propheticae oracula? quid belluae illius Apocalypticae excidium quū legis, 2quum meretricis Babylonicae molarem vides dimersionem? Quid quum in oculos, in aures influit 3tibi, propheticas intuenti tabulas, tartareus ille & sulphureus gehennae caminus in fumos sempiternos exaestuans, annè haec te omnia quicquā percellunt, neque ad te pertinere quicquā arbitrare, quin pergis, futis, insanis adhuc ceu rex tragicus, nec se reprimit bestia haec Apocalyptica?
QVousque tandem abutêre patientia nostra, Romane Pontifex? quamdiù furor tuus, quamdiù fucata nos eludet hypocrisis? Quae tanta haec teexagitat intēperies? Quid vult, quid agit, quo ruit rabies effcenata? Quem superbiae modum, aut finem statues tyrannidi? Adeonè cum pudore omni, sensus omnes humanae rationis, atque oculos amisisse te, vt cum tot tantisque flagitiis & parricidiis infandis, iuxta ac infinitis & coelum & terrā in teeoncitâris, totque tam manifesta ruinae tuae argumenta, quasi praeludia, quotidie conspicias, nihil haec omnia permoueant animum? 1nihil teà surore cohibeant? Quid, nihil te tanta haec Euangeliilux, nihil veritatis, tanquam solis splendor, nescio quid dirum regno tuo minitās, nihil soliitui obteuebrata debilitataque magna ex parte sedes? Nihilnè tot martyrum sanguis, tot Doctorum scripta, nihil populi clamor, tacitaque ⟨image 4⟩bonorum iudicia; nec tacita solùm iudicia, sed apertae etiam voces, quibus te pro Antichristo omnes habent, horrent, & execrantur? non ora, vultusque hominum, saltem non conscrehtiae tuae stimulus, aut pudoris sensus vllus? nihil nè iunctissimis foederum nexibus communitae inter se ciuitates quas vides? nihil gentium vota, arma principum, fatali quodā contra te odio exacerbata, iamque tota pene acie intenta in caput tuum, vis gentium, ac nationum maximarū non inimicitiae modo, sed manus etiam, quas vix à pernicie tua cohibent, horum, inquam, nihil te permouet? Atquî haec verò quae commemoraul hactenus, quoniam humana sunt, si te, qui supra hominē nescio quid crepit revideris, parū afficiant, quid an diuinū saltē iudicium, inflammata contra te summi numinis iracumdia perhoriē. dae minae, imminensque capiti tuo de coelo exitiu, clarissima scripturae propheticae oracula? quid belluae illius Apocalypticae excidium quū legis, 2quum meretricis Babylonicae molarem vides dimersionem? Quid quum in oculos, in aures influit 3tibi, propheticas intuenti tabulas, tartareus ille & sulphureus gehennae caminus in fumos sempiternos exaestuans, annè haec te omnia quicquā percellunt, neque ad te pertinere quicquā arbitrare, quin pergis, futis, insanis adhuc ceu rex tragicus, nec se reprimit bestia haec Apocalyptica?
- 1Querela, sine expostulatto vuiver salis Ecclesiae cum pontifice Romano.Querela, sine expostulatto vuiuer salis Ecclesiae cum pontifice Romano.
- 2Bellua Apocalyptica.
- 3Apoca. 13. 14.