A01129:112
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quamobrem ut hanc de antiquitate materiā concludamus paucis, si ex Tertulliani sententia, verum id esse, quod cumque primum, putandum sit: contraque adulterium id esse, quod cunque posterius: ⟨image 53⟩Sique id rectè Irenaeus fecit, qui contra temporis illius errores dimicans ad antiquissimas ecclesias provocavit, quae ut Christo viciniores, minus erravisse credebantur. Si denique ex veteri autoritate Concilij Nicaeni id retineamus [Greek or Hebrew] nos itidem eorum exemplo, si ad antiquissimarum ecclesiarum similividinem illam, à vobis relictam, redire volumus, ad eiusque institutionem, nos nostraque revocare, ecquis in eo, ab ecclesia secessionem, an accessionem potius nos facere dixerit?
Quamobrem vt hanc de antiquitate materiā concludamus paucis, si ex Tertulliani sententia, verum id esse, quod cumque primum, putandum sit: contraque adulterium id esse, quod cunque posterius: ⟨image 53⟩Sique id rectè Irenaeus fecit, qui contra temporis illius errores dimicans ad antiquissimas ecclesias prouocauit, quae vt Christo viciniores, minus errauisse credebantur. Si denique ex veteri autoritate Concilij Nicaeni id retineamus 〈non-Latin alphabet〉 nos itidem eorum exemplo, si ad antiquissimarum ecclesiarum similiuidinem illam, à vobis relictam, redire volumus, ad eiusque institutionem, nos nostraque reuocare, ecquis in eo, ab ecclesia secessionem, an accessionem potius nos facere dixerit?
Sed multa hîc de visibili ecclesia ingerisolent: 1Quae quum bonos simul ac malos contineat: & illos merito amplectendos, & hos tamen non deserendos praedicant, propter ecclesiam, quam incolunt. In visibili ecclesia bonos simul ac malos contineri minimè inficiamur: Atque ut illos libenter amplectimur, ita neque hos temere reijcimus propter ecclesiam, Neque tamen hinc cosequitur: Qui malos devitant in ecclesia, eos ecclesiam reijcere. Etsi enim mali in ecclesia sunt cum bonis admixti: non tamen mali ecclesia sunt Christi. Qui autē boni isti existant & mali,