A01129:135
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Audiamus respondentem apostolum, [Greek or Hebrew] 1ut nequis putet haec disiuncta adeò diversitate inter se certare, quasi qui gratiae partes tueatur, inimicus sit ilico Christianae vitae operibus, aut quasi qui promissionibus Dei inhaereat, idem divinae legis studiosus esse nō debeat. Quid enim iis duobus coniunctius, Dei gratia, & piis operū sanctorum fructibus? Quis Abrahamo fidelior? Quis eodem in omni virtutum genere excellentior? Non igitur ista inter se simpliciter dissident, 2sed pro obiecti diversitate, ad quod referuntur. Quamobrem prudenti hîc cautione obseruandus est quaestionis status. Neque enim de homine hîc quaeritur, an Dei imbutus gratia rectè debeat agere: sed de accipienda haereditate quaestio est: Gratisnè ea obueniat immeritis, an pro merentibus? Legenè, an promissione? conditione operū aliqua, an singulari & sola sine operibus fide?
Audiamus respondentem apostolum, 〈non-Latin alphabet〉 1vt nequis putet haec disiuncta adeò diuersitate inter se certare, quasi qui gratiae partes tueatur, inimicus sit ilico Christianae vitae operibus, aut quasi qui promissionibus Dei inhaereat, idem diuinae legis studiosus esse nō debeat. Quid enim iis duobus coniunctius, Dei gratia, & piis operū sanctorum fructibus? Quis Abrahamo fidelior? Quis eodem in omni virtutum genere excellentior? Non igitur ista inter se simpliciter dissidēt, 2sed pro obiecti diuersitate, ad quod referuntur. Quamobrem prudenti hîc cautione obseruādus est quaestionis status. Neque enim de homine hîc quaeritur, an Dei imbutus gratia rectè debeat agere: sed de accipienda haereditate quaestio est: Gratisnè ea obueniat immeritis, an pro merentibus? Legenè, an promissione? conditione operū aliqua, an singulari & sola sine operibus fide?
- 1Responsio Apostoli.
- 2Fides & opera quo modo inter se conueniunt, & non conueniunt.