A01129:140
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Age, conferamus nunc etiam exempla istorū, 1(quorū omnes conciones nihil ferè spirant aliud, nihil auribus infulciunt vulgi, nisi sola legis opera), quibus tandem illi ipsi operibus studeant, quanta in vita eorum castitas, in moribus sanctimonia, in animis expers omnis supercilij humilitas, nullius conscia ambitionis modestia, in iniurijs ferendis quae moderatio, quàm flagrans erga Christi gloriam studium, erga proximos dilectio. Sed bene habet, quando vita ipsorum, cuiusmodi sit, omnium in oculis eluceat, satis jam satis explorata. Neque enim ita confessionis silentio facta eorum conteguntur, ut non omnium ferè hominum fabulis & execrationi pateant: certè Dei oculos nec fallere possunt, nec judicium effugient, nisi fides magis Christi sola, quàm ulla ipsorū opuscula, eos sublevet. Quanquam de moribus istorum non adeò hic laboro. De doctrinae erroribus, de corruptae religionis peruersitate, omnis suscepta haec cum illis contentio est. De qua quid alii sentiant, haud novi. Mihi propius fixiusque perlustranti densissimas istas tenebras, sordes, paleas, [Greek or Hebrew] er rorum, doctrinae absurditates, opinionum venena, in cultu impietatē, constitutionum laqueos religionum & religiosorum portenta atque prodigia, quum fonts denique evangelicae puritatis atque Apostolicae praedicationis, foedissimum in modum per istos, author maximè pontifice ⟨p. 65⟩Romano vitiatos perpendo: subijt […] in animum dubitatio, graviotem ne Christiano nomini cladem Turcarum vis, an Christi evangelio maiorem fraudom dogmata attulerint pontificis, Plureiné illorum enses, an istius ignes Christianos exhauserint, aut insidiosae conspirationes extinxerint. Quin neque adhuc grassari desinit, sed multo pergit atrocius mitis & catholicus hic pater, non in animas modò, sed in capita etiam Christianorum, quovis Turca truculentius […] & ruinas bonorum cumularc.
Age, conferamus nunc etiam exempla istorū, 1(quorū omnes conciones nihil ferè spirāt aliud, nihil auribus infulciunt vulgi, nisi sola legis opera), quibus tandem illi ipsi operibus studeant, quanta in vita eorum castitas, in moribus sanctimonia, in animis expers omnis supercilij humilitas, nullius cōscia ambitionis modestia, in iniurijs ferendis quae moderatio, quàm flagrans erga Christi gloriam studium, erga proximos dilectio. Sed bene habet, quando vita ipsorum, cuiusmodi sit, omnium in oculis eluceat, satis iam satis explorata. Neque enim ita confessionis silentio facta eorum conteguntur, vt non omnium ferè hominum fabulis & execrationi pateant: certè Dei oculos nec fallere possunt, nec iudicium effugiēt, nisi fides magis Christi sola, quàm vlla ipsorū opuscula, eos subleuet. Quanquam de moribus istorum non adeò hic laboro. De doctrinae erroribus, de corruptae religionis peruersitate, omnis suscepta haec cum illis contentio est. De qua quid alii sentiant, haud noui. Mihi propius fixiusque perlustranti densissimas istas tenebras, sordes, paleas, er rorum, doctrinae absurditates, opinionum venena, in cultu impietatē, constitutionum laqueos religionum & religiosorum portenta atque prodigia, quum fontes denique euangelicae puritatis atque Apostolicae praedicationis, foedissimum in modum per istos, autore maximè pontifice