A01129:158
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Aperut hactenus pontificiae religionis aberrationes, si non quas potui omnes, at quantum instituto abundè sufficere posse videatur. Nunc ut pontificē ipsum propiùs ducam domū, ⟨image 72⟩ad originem suae stirpis eum revocabo, ad diunu ipsum Petrum, ut quem sedis suae autorem jactitat, eundem contra see testem & doctrinae aduersarium habeat. Idque primum à bono hoc pontifice percontor: Utrum inter Apostolos referendus sit D. Petrus? Non negare video. Pergo, 1quaeroque deinde, an in ordine eorum Apostolorum fuerit Petrus, quibus dictum est: Ite in mundum universum, predicate omni creaturae? Si affirmes, quod inficiari non possis, peto nunc an idem sit ordo Apostolorum, qui Episcopor̄u esse dicitur? Si diversae sint functions, quomodò in unum cadere Apostolum, munus utrumque potuit, ut & Apostolum ptaestaret Petrus, & episcopum? 2Tum scire aveo: Si Christus Petrum cum reliquis simul Apostolis in orbem universum ablegavit, quî constare id possit, ut certum ei locum aliquem designaret Dominus, ubi desidêret ille, qui nulla descripta sede, ire, non sedere, in orbem, non in urbem missus à Domino fuerat, nisi fortè urbem Romam, mundum interpraetemur universum: quique Romae sedet, in mund̄u proficisci universum existimetur? N̄o: sed Lin̄u, inquies, Romae Episcopum Petrus statuerat. Fieri potest, at quid tum postea?
Aperut hactenus pontificiae religionis aberrationes, si non quas potui omnes, at quantum instituto abundè sufficere posse videatur. Nunc vt pontificē ipsum propiùs ducam domū, ⟨image 72⟩ad originem suae stirpis eum reuocabo, ad diūu ipsum Petrum, vt quem sedis suae autorem iactitat, eundem contra se testem & doctrinae aduersarium habeat. Idque primum à bono hoc pontifice percontor: Vtrum inter Apostolos referendus sit D. Petrus? Non negare video. Pergo, 1quaeroque deinde, an in ordine eorum Apostolorum fuerit Petrus, quibus dictum est: Ite in mundum vniuersum, praedicate omni creaturae? Si affirmes, quod inficiari non possis, peto nunc an idem sit ordo Apostolorum, qui Episcopor̄u esse dicitur? Si diuersae sint functiones, quomodò in vnum cadere Apostolum, munus vtrumque potuit, vt & Apostolum ptaestaret Petrus, & episcopum?