A01129:162
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Postremò, quum nihil sit scriptura divina in 1explicandis fidei mysterijs figuratius aut inuolutius, cuius id inscitiae fuerit, quod ad tropicam intelligentiam referendum sit, id literae tribuere? praesertim quum Apostolus Paulus literam homicidam. Christus carnem omninò inutilem: *Augustinus etiam carnalem literae sensum tam periculosum esse admoneat, in ijs quae figurata in scripturis occurrunt, ut nulla mors animae congruentius posset appellari, quae & à Bernardo mors in olla dicitur. Quod si verò tropica scripturae loquutio locum usquam habeat, ubi locus ei conuenientior, quàm Sacramentorum mysterijs? Cum tropicam dico, inquit Hieronymus, doceo 3verum non esse, quod dicitur, sed quod allegoriae nubilo figuratur. Veluti quum in Sacramentis, aqua renasci, corpore Christi pasci dicimur. Quis tam nulla est mente praeditus, ⟨image 74⟩qui *ad carnalem sensum ista detorquens, quae figuratè ad mentem referuntur, vel corpore nos renasci, cum Nicodemo: vel carnaliter Christi carne saginari, cum Capernaitis putet? Age, & quid rectius hodie sapit papistarum vulgus in ijs, quae de sua transubstantiatione à magistris acceperunt? Sic enim dogmatisant praeclari isti *Christifices: Quod panis modò erat ante consecrationem, mutata nunc substantia, panem non esse, quantunlibet panis videatur, sed in ipsam Christi carnem humanescere, atque aeternum Dei filium fieri, fide certissima credendum contendunt. Quid absurdius? At quid ita obsecro? Quia nimirum dixit Christus: Hoc est corpus meum. Nam quatuor ijs verbis, conficitur apud eos universa haec transubstantiationis moles. Quid & nihil aliud pronunciabat dominus, quàm quatuor has solùm voces? Et quid si Haebraicè loquutus, duabus tantum usus sit ille, more gentis illius? (Zoth guphi) quandoquidē verba substantiva ea lingua plaerunque negligit.
Postremò, quum nihil sit scriptura diuina in 1