A01129:166
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Ex quo vides, pie lector, duo esse, quae à Christo 1dantur, alterum nobis, alterum pro nobis, illud ad manducandum, hoc ad crucifigendum. ⟨image 76⟩Illud in coena, hoc in cruce. Quod autem in coena dabatur, si materiam quaeras, panis erat, & sacramentum corporis: Quod in cruce dabatur, corpus erat, non sacramentum. Quid igitur, inquies, an non corpus dabatur in coena? Dabatur quidem Christi corpus discipulis, at non corporibus discipulorum, nec corporali modo. Hoc enim modo Judaeis dabatur, non in coena, sed in passione: in qua corpus ipse suum dedit corporaliter, 2non discipulis, sed pro discipulis. Quod igitur pro discipulis dedit, corpus erat: Quod discipulis dedit, gratia erat corporis. Unum tamen idemque corpus erat, & in coena, quod discipulis, & in morte, quod pro discipulis datunest, non uno tamen modo, nec eodem tempore, In 3morte enim pro illis ad mactandum, idque corporaliter. In coena datum est illis Christi corpus, non ad mactandum, sed ad manducandum, non corporaliter, ut corporibus illud violarent, sed intimis eorum animis, ut manducarent, sacramentally videlicet perceptione non corporali. Non negatur itaque corpus Domini in coena datum, & manducatum esse, sed nō solùm tamen corpus, verum cum corpore coniunctum simul sacramentum. Quorum alterunad corpora nostra, alterum ad animas pascendas attinet. Quod corporibus sumitur, & panis est, & sacramentum corporis. Quod animis intus exeditur, corpus ipsum est, non sacramentum corporis.
Ex quo vides, pie lector, duo esse, quae à Christo 1dantur, alterum nobis, alterum pro nobis, illud ad manducandum, hoc ad crucifigendum. ⟨image 76⟩Illud in coena, hoc in cruce. Quod autem in coena dabatur, si materiam quaeras, panis erat, & sacramentum corporis: Quod in cruce dabatur, corpus erat, non sacramentum. Quid igitur, inquies, an non corpus dabatur in coena? Dabatur quidem Christi corpus discipulis, at non corporibus discipulorum, nec corporali modo. Hoc enim modo Iudaeis dabatur, non in coena, sed in passione: in qua corpus ipse suum dedit corporaliter,