A01129:170
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Rectè sanè, inquies si affirmavit 1ille corpus esse suum, an tu esse negabis? aut Christum argues mendacij? Bona verba, ò bone. Imò idem & ipse cū Christo affirmo, corpus esse Christi, 2eo nimirum modo, quo affirmavit ille atque intellexit. Quomodo autē intellexit, an tu dubitare possis, quum Christum ipsum verbi sui interpraetem audis? Caro, inquit, non prodest quicquam, verba mea spiritus sunt & vita. Et tu nihil cogitas, nihil manducas, homo perquàm inhumanus, nisi humanam Christi *carnem? nec micā panis manere vis, eò quòd corpus dicatur Christi? At quā multa audimus quotidie, quae hoc aut illud dicuntur esse, cum tamen eadem ipsa, revera non fiunt? Cum discipulus, quem diligebat Jesus, mandato Christi filius Mariae dicebatur, nemo tamen natura filiū 4fuisse virginis fatebitur, sic apud Prophetā caro flos agri dicitur: In Evangelio Joannes, Elijah: Petrus petra nominatur, idem & Satanas nuncupatur. Breviter in toto scripture contextu, quid hac loquendi figura usitatius? ut res aliae aliarum nominibus efferantur: In quibus nulla fit naturae tamen mutatio, sed proprietates rerum duntaxat adnotantur. Neque aliter Christus inter coenandū cum panē de disset, corpus vocavit, non naturam ⟨image 78⟩mutans, sed sacramentum instituens: ita ut nulla hîc substantiarum alterius in alteram fieret conuersio: 5Sed ut rerum inter se proprietates mutua similitudinis conuenientia responderent. In pane enim alimentū consideratur: in corporis perpessione, vis ostenditur & efficacia. Quae sit illa autē efficacia, in panis alimento figuratur. Quemad modum enim panis escarius nutrimentū praestat 6corporibus: consimilem in modū passio dominici corporis vitam nobis confert veram: & aeternā. Verùm enimuerò ut nutriat panis & potus, necesse est ut manducemus. Itidem ut passio Dominica conducat, fides accedat necessariò oportebit. I deoque accipere & manducare jussit. Qiod itaque manducatio efficit in corporibus vescentium, hoc vis ipsa praestat & energia passionis dominicae in animis credentium. Pane corporaliter vesceris & saginaris: in Christū pro te mactatum & resuscitatū credis. & justificaris. Quis