A01129:172
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quaeso ego, te Roman pontifex, per catholicam 1tuam fidem, si qua omninò fides in te spirat erga Christum Jesum, quid his verbis luculentius, quid rebus significantius? quid dininam atque coelestem dominicae passionis vim aptius potuit, aut efficatius representare, quàm panis esca, vinique potus, quibus quotidie pascimur? Et vos panem nobis è sacramento pellitis? nihilque praeter inanes elementorum ⟨image 79⟩formas & paleas, quibus porci, nō homjues pascantur, 2relinquitis? In quo quid aliud, quā jpsum prorsus sacramentum ab ecclesia revellitis? Quae enim sine esu usuque panis, constabit sacramenti 3ratio? Quod si verò Augustinus sacramenta esse neget, quae rerum quarum sacramenta existunt, similitudinem nullam gerant: quae tandem restabit hîc similitudo, sublata panis, quae cum Christi, morte conferatur, substantia? Atque hoc quid aliud est, quàm corpus Christi non in sacramento statuere: sed sacamentum corporis prorsus 4ab ecclesia revellere? nisi id fortasse dicetis, corpus domini, sui ipsius sacramentum existere: aut vacuas solùm formulas elementorum, nulla nixas materia, satis esse ad constituendam sacramenti rationem. Quo quid absurdius dici, aut prodigiosius confingi possit? Amabò te, amice lector, qui monstra ista & somnia gigunt in Sacramentis, an tu eos sani esse cerebri, an non vertigine errorum palam delirare censeas?
Quaeso ego, te Romane pontifex, per catholicam 1tuam fidem, si qua omninò fides in te spirat erga Christum Iesum, quid his verbis luculentius, quid rebus significantius? quid dininam atque coelestem dominicae passionis vim aptius potuit, aut efficatius representare, quàm panis esca, vinique potus, quibus quotidie pascimur? Et vos panem nobis è sacramento pellitis? nihilque praeter inanes elementorum ⟨image 79⟩formas & paleas, quibus porci, nō homjues pascantur,