A01129:176
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quia sicut panis, inquit, prae caeteris gratijs corpus reficit, & vinum exhilarat: sic caro Christi interiorem hominem sustentat & vegetat. Ac rectè id quidem Lombard. At quomodo constabis jam tibi ipsi? Sicut panis, inquis, reficit corpus. At quo pacto reficiet panis, situne micam 1quidem panis relinquas nobis in coena? Sin verò relinquas, quo modo jam visibilis species panis, sine pane, sacramentum erit geminae rei, geretque utriusque similitudinem? Nam si similitudo sacramenti in eo posita sit, quòd reficere & nutrite dicitur, certè ut panis permaneat necesse est, aut species sola visibilis sine pane, sacramentum non erit, nec ullam geret similitudinem. Quae enim refectio in nudis formis sua materia orbatis? aut quae his similitudo, cum 2Christi carne interiorem hominem reficien te?
Quia sicut panis, inquit, prae caeteris gratijs corpus reficit, & vinum exhilarat: sic caro Christi interiorem hominem sustentat & vegetat. Ac rectè id quidem Lombarde. At quomodo constabis iam tibi ipsi? Sicut panis, inquis, reficit corpus. At quo pacto reficiet panis, situne micam 1quidem panis relinquas nobis in coena? Sin verò relinquas, quo modo iam visibilis species panis, sine pane, sacramentum erit geminae rei, geretque vtriusque similitudinem? Nam si similitudo sacramenti in eo posita sit, quòd reficere & nutrite dicitur, certè vt panis permaneat necesse est, aut species sola visibilis sine pane, sacramentum non erit, nec vllam geret similitudinem. Quae enim refectio in nudis formis sua materia orbatis? aut quae his similitudo, cum 2Christi carne interiorem hominem reficien te?
- 1Lombardus sibi ipsi repugnans. Similitudine sublata, tollitur sacramentum: At sublato pane tollitur omnis similitudo.
- 2Ergo sublato pane tollitur sacramentum.Ergo sublato pane tollitur sacramētum.