A01129:192
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Caeterùm ingeritur hic difficultas nobis aliqua ⟨p. 84⟩ex verbis Augustini nescio unde conflatis, 1qui ad devitandam Ethnicorum irrisionem, ita nos sanguinis similitudinem suscipere praedicat, ut veritas interim corporis non desit. Quae verba, ut nostro instituto haud quicquā incommodant, ita multo minus ivvant aduersarios. Namque ut confiteamur, sanguinis similitudinem in sacramento nobis exhiberi: non ilico consequens est, veritatem proinde sanguinis re vera exhiberi. Aut si fieri id aliquo modo concedi possit, at non eo tamen modo, quo similitudo incurrit in oculos: ipsa similiter rei veritas se nobis repraesentat: 2sed alia ratione. Quae autem illa sit, si quaeras: exponet tibi Ambrosius: In similitudinem, inquit, accipis sacramentum, sed verae naturae gratiam virtutenque consequeris. Quibus verbis & similitudinem, simul & veritatem dominici corporis expressam vides. Quarū altera ita adsit, ut nec altera desit tamen. Quomodo autem non desit, si pergis quaerere, necisatis adhuc tibi fecit Ambrosius, dilucidius id explanabit Hilarius, disertissimis verbis de veritate corporis in hunc 3modum scribens: Corpus, inquit, Christi quod sumitur de altari, figura est, dum panis & vinum videtur extra, veritas verò, dumb corpus & sanguis Christi interius creditur, &c.
Caeterùm ingeritur hic difficultas nobis aliqua ⟨p. 84⟩ex verbis Augustini nescio vnde conflatis, 1qui ad deuitandam Ethnicorum irrisionem, ita nos sanguinis similitudinem suscipere praedicat, vt veritas interim corporis non desit. Quae verba, vt nostro instituto haud quicquā incōmodāt, ita multo minus iuuant aduersarios. Namque vt confiteamur, sanguinis similitudinem in sacramento nobis exhiberi: non ilico consequens est, veritatem proinde sanguinis re vera exhiberi. Aut si fieri id aliquo modo concedi possit, at non eo tamen modo, quo similitudo incurrit in oculos: ipsa similiter rei veritas se nobis repraesentat: