A01129:193
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Venio nunc ad illud quod tertium est, quodque 1de horrore adfertur. Sic enim habent verba Lombardi: Et ideo etiam, ne abhorreret animus, quod cerneret oculus, quia non habemus in usu carnē crudam & sanguinē comedere, &c. Age, & quid ⟨image 87⟩postea? Quia ergo Christū absumere dentibus fas nō est, idcircò in mysterio nobis carnē & sanguinē commendare voluit &c. Accipio quae dicis, Lombarde, proboque. Sed qua ratione tibi jam ipse constabis? Negas enim fas esse Christum dentibus vorare. Et quo modo non voratur dentibus, si realiter essentialem corporis veritatem in'sacramento constitues? In mysterio, inquis, carnem & sanguinem nobis commendavit. Ac rectè id quidem. At quî jam ista cohaerebunt sibi [Greek or Hebrew] ut & in mysterio, simul & re ipsa dentibus 2atque non dentibus: ad vorandū & non vorā dū detur corpus Christi? Quod si enim mysteriū Graecis idem sonat, quod nobis sacramentū, sique sacramentū signū sit rei sacrae, jā qui in my sterio dat corpus suū, quid dat aliud quàm signum sui corporis? Quanquam nomme fugit, quas hic offucias & tenebras nobis effunditis signorum sacramentalium, sub quibus verum & indubitatū Christi corpus, & si non uideatur, inuisibili tamen ratione verissimè contineri & manducari contenditis. Quaeso Lombarde, quae haec Theologiae ratio est, vel deliratio potius, ut ad coenam nos voces, ut mensam instruas, ut carnem Christi verè propriā & essentialem apponas, cuius tamen nec formam nec substantiam qui participat, quisquam perspiciat. At dices, situm in eo esse totius sacramenti mysterium: Nempe ut corporis substantiam verissimè adesse, ac corporaliter etiam manducari non dubitemus, licet hoc ipsum, quod edimus, minimè persentiatur. At petitur hîc iterum principum ⟨p. 85⟩cîpium: Quî enim constabit, hoc ipsum voluisse dominum manducari à nobis, quod spectari voluerit?
Venio nunc ad illud quod tertium est, quodque 1de horrore adfertur. Sic enim habēt verba Lombardi: Et ideo etiam, ne abhorreret animus, quod cerneret oculus, quia non habemus in vsu carnē crudam & sanguinē comedere, &c. Age, & quid