A01129:196
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Neque interim haec eò dicuntur, quo Christum excludamus, aut sacrum ipsius corpus in sacro symposio minus communicemus: Verùm ut eo maximè modo, omni absurditate careat haec communio. Quo autem modo si quaeras, disertè respondebit tibi Ambrosius, qui dicet: è sacro calice non te sanguinem ipsum, sed * similitudinem sanguinis bibere, 1ac causam indicans, ne horror, inquit animo oboriatur: Rursusque alibi: in similitudine accipere nos sacramentum testatur. Quod *Ambrosius in similitulitudine affirmat, alij in figura, in mysterio, in Typo, & memoria referunt. Quin & idem ipse, Ambrosius de Eucharistia scribens ait: Memoria nostra redemptionis est: Quia verò morte domini liberati sumus, huius rei memores in edendo & potando carnem & sanguinem domini, quae pro nobis oblata sunt, significamus. Et ibidem rursus: ⟨image 89⟩*Divini, inquit, beneficij sanguis testis est, in evi typum nos calicem sanguinis my sticum ad tuitionem corporis & animae percipimus. Ubi calicē ille quidē my sticum appellat typū. Quis autem ignorat typum nihil aliud significare, quàm formam, similitudinem, & exemplar? Rursusque quis nescit inter similitudinem & veritatem ingens intercedere discrimen, sicque inter se ista repugnare, ut inter se nulla ratione conueniant. Ex quo duo persentias, Lombard, & ademptum horrorem esse, simulque incolumem nihilominus panis vinique 4manere substantiam.
Neque interim haec eò dicuntur, quo Christum excludamus, aut sacrum ipsius corpus in sacro symposio minus communicemus: Verùm vt eo maximè modo, omni absurditate careat haec communio. Quo autem modo si quaeras, disertè respondebit tibi Ambrosius, qui dicet: è sacro calice non te sanguinem ipsum, sed * similitudinem sanguinis bibere, 1ac causam indicans, ne horror, inquit animo oboriatur: Rursusque alibi: in similitudine accipere nos sacramentum testatur. Quod *