A01129:197
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quae quum ita sint, ut demonstratum est, certissima labascit proinde tua illa mendax & fallax positio, qua dimicans tam strenuè pro regno accidentium, & transubstantiation, nullum interim locum pani & vino reliquum in sacramento facias: sed ad visibiles species omnia revocans, in his solùm omnem sacramenti rationem constituis: 1Quae quidem species etsi vocabula rerum teneant, ut ais, quae antè fuerunt, res tamen ipsas continere omninò negas. Unde si quando occurrant nomina panis & vini in sacris ecclesiae Doctoribus, id ita intelligendum doces, panem quidem & vinū dici, non quae sint, sed quae ante fuerant: res verò ipsas longè abesse, neque quicquā jam residere, quod elementare sit, preter sola elementorū vocabula, & cassas duntaxat species panis & vini, quorum nomina adhuc retineant, substantias verò ipsas prorsus amiserint, neque quicquā jā contineant amplius, preter verū & essentiale Christi corpus, ⟨p. 87⟩à quo tamen neque ipsae afficiantur, neque ipsas ullo modo illud afficiat.
Quae quum ita sint, vt demonstratum est, certissima labascit proinde tua illa mendax & fallax positio, qua dimicans tam strenuè pro regno accidentium, & transubstantiatione, nullum interim locum pani & vino reliquum in sacramento facias: sed ad visibiles species omnia reuocans, in his solùm omnem sacramenti rationem constituis: 1Quae quidem species etsi vocabula rerum teneant, vt ais, quae antè fuerunt, res tamen ipsas continere omninò negas. Vnde si quādo occurrant nomina panis & vini in sacris ecclesiae Doctoribus, id ita intelligendum doces, panem quidem & vinū dici, non quae sint, sed quae ante fuerāt: res verò ipsas longè abesse, neque quicquā iam residere, quod elemētare sit, preter sola elemētorū vocabula, & cassas dūtaxat species panis & vini, quorū nomina adhuc retineant, substantias verò ipsas prorsus amiserint, neque quicquā iā cōtineant amplius, preter verū & essentiale Christi corpus, ⟨p. 87⟩à quo tamen neque ipsae afficiantur, neque ipsas vllo modo illud afficiat.
- 1