A01129:198
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Atque haec praeclara illa vestra, in describendo sacramento, sophia est. Quae quo modo cū scripturis, cum patrū sententijs, cum purioris ecclesiae antiquitate, cumque fide ipsa consentiat, imò quàm longè ab omni veritate rationeque dissentiat, paucis hîc exploremus, neque enim multis opus censeo. Ac primum quum illud audimus ex Paulo: probet seipsum homo, & sic de 1pane illo edat, & de poculo illo bibat &c. Ecquis est, qui de speciebus ista, non de materia potius panis & vini dicta dixerit? Quid enim, an edere & frangere, de pane edere, & de poculo bibere, in vacuas solùm apparentias panis, non in panem ipsum competere quisquam existimabit? Extat in decretis citatum ex Hilario, nobisque paulo superius commemoratum: Corpus inquit, Christi, 'quod sumitut de altari, figura est, dum panis & vinum videtur extra: Veritas autem, dum corpus & sanguis Christi interius creditur &c. Nec minus apertè D. Cyprianus: 2Dominus, inquit, sanguinem suum vinum appellavit, de botris & acinis plurimis expressum, atque in vinum coactum. &c. Quid autem, nunquid exbotris & acinis accidentia solemus, ac non materiam potius vini exprimere? 3Quid quum ex Origine illud audis Lombarde: 4Non materia panis, sed super illū dictus sermo est, qui prodest nō indigne Domino comedenti &c. Tun maximè inter caeteros, quid his verbis Gelasij ⟨image 90⟩dixeris. Qui de sacramentis scribeus panis & vini, per que divine efficimur consorts nature, substantiam tamē panis & vini permanere minimè diffitetur. Quid porrò verba illa * Augustini quū lectitas? Et nos hodie accipimus visibilem cibum. 5&c. Quid inquam, quum undique lectissimorum patrum circumsonant aures tuas testimonia, de cibo visibili, de pane qui frangitur, de vino quod de botris exprimitur, de materia, de substantia ipsa panis & vini: quum tot isti, quos recensui autores panem tibi & vinum, velut in os ingerunt: tu tamen nec panem accipis nec vinum, nec quicquam hic conspici aliud, praeter phanaticas & aniles solùm species, & accidentia panis arbitrare? Dignus meo quidē judicio, qui istiusmodi accidentiū lautitijs perpetuo victites.