A01129:199
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Caeterùm ne te premam vehementius testimonijs, 1mitto istud. Illud quaero, cum visibiles species istae, quas dicis, rerum quae ante fuerunt, vocubula teneant, scire id velim, an cum vocabulis ipsis, vim etiam earum rerum actionemque contineant, qua pascere, & nutrire dicantur, an non? Si annuis, nae tu pulchrè igitur homines dimittis saginatos, quos coloribus nimirum pascis, & spectris accidentium: haud multum dissimili ratione, atque si quis piper, quia nigrescat, aut salem propter externum candorē, ideo mordere illud, istud condire ac perfricare dixerit.

- 1Actus panis an maneat in sacramento simul con specie bus, & nomine panis, an non?Actus panis an maneat in sacramēto simul cū specie bus, & nomine panis, an non?
Sin neges: quae tum constabit similitudinis conuenientia, inter sacramentum hic, quod in speciebus istis constituis, & carnem Domini: quū ⟨p. 88⟩neque species vim ullam reficiendi habeant, nec tu ullam panis substantiam nobis relinquas, qua 1pascamur? Quid enim? an caro Christi non alia ratione interiorem hominem sustentat, quàm externa spectra panis & vini saginant corpus? perquàm igitur praeclaram Lombarde refectionem nobis apperuisti, ubi nec corpus pascitur, nec anima. Etenim si interior anima nihilo plus accipit à carne Christi, quàm externa corpora nostra à visibilibus formis, quantulum hinc redibit ad nos nutrimenti, caeteris hac de re cogitandum relinquo.