A01129:239
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quin neque his desunt etiam verba Christi, quae praetexant ad erroris sui defensionem, verū haud multò certè aliter, atque Sathan olim verbis scripturae sinistrè, atque ad litetam distortis, Christum 1ipsū impetebat: velutque Judaei hodieveteris testamenti scripturas propheticas pertractant, de quibus […] Hieronymus. Qui literā sequendo, ait, 2occiderunt filium Dei. Id quod neque minùs ferè in istos quadrate videatur, qui in novo testamento literam sequentes, sacramenta vertunt in Idola, spiritum extingunt scripture, Christumque in membris iterū cum Judaeis crucifigunt. Deinde quia haud firmū fatis praesidium sibi positum in scripturis vident, ad summā velut acropolim divinae […] confluunt. Quid, inquiunt, an 3non affirmavit […], hoc esse corpus […] an quod dixit, ideum […] dubitamus? Si voluit Christus discedens […] suae charissimae xenium sui post see relinquere, sique […] pro xenio sui seipsum totum relinquere apud coniugem, an verbo illius […] ⟨image 105⟩posse omnipotentis Dei numen: sed omnipotentia 4haec semper cum voluntate illius congreditur. Non igitur quid potuerit, sed quid voluerit, quaestio est. Neque de efficiendi facultate, sed quid effectum sit, inter parts agitatur. Audimus in Evangelio verbū caro factum est. Ubi tamen verbum non ideò naturam suam exuit, quia carnem induit. Quid isti nunc doceant audiamus, Panis, inquiunt, fit caro Christi. Quo modo? ita ut relictis tantùm speciebus, natura panis nulla supersit reliqua. Age, & quo tandem id constabit argumento? Quia omnipotens est, inquiunt, qui dixit, potest igitur fieri, quia dixit. Quid audio? an quia potuit fieri, factum ideò definient. Solebat olim ad eundem modū Praxeas haereticus argutari: cui non in commodè respondens Tertullianus: Atquî isto modo quiduis, inquit, 5de Deo confingere licebit, quasi fecerit, quia facere potuerit. Quamobrem si proba uti velint isti dialectica, nō ab eo, quod potuit deus, sed ab eo quod voluit, suam exhibeant probationē. Dei enim posse, velle est, & nō posse, nolle. Quicquid