A01129:240
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Non igitur singularem & admirandā Christi potentiam, in aedendis miraculis, luc extenuamus, ⟨p. 193⟩sed neque rursus fingenda sunt miracula, ubi nulla existunt. Cum autem miracula propriè non sidelibus comparantur, sed infidelibus, nec unquam 1adhiberi soleant nisi gravissima aliqua causa, aut insigni necessitate, ad percellendas cō templantium merits, quos velis ad fidem lucrifacere: scire ab istis peruelim, quae causa autvtilitas in eo designari possit, cur Dominus cum Apostolis sedens, opificio potentiae suae, panem in carnis suae subsistentiam, ad commessandum transmutaret, praesertim quum nec Apostoli, fide jam ante imbuti, aliquo hîc egebant miraculo, & si eguissent, Dominus tamen carnem nihil illis profuturā disertè praemonuisset? praeterea nec quisquam in hac coena eorum admiratione, vel adoratione detinebatur. Quid quòd nec ipsi etiam Evangelistae ullum hic miraculum aeditum referunt, sed historiam rei guest simpliciter, sine omni admiration intuentium, commemorant. Et qua fide miraculum occulcae transubstā tiationis nos animis complectimur, ubi nihil quod miremur, quisquam videt, nec ullum hîc miraculi vestigium vel sensibus appareat: vel rationi pateat? At dices, fensibus minimè hîc credendum esse. Sit ita. At neque rursus cuivis imaginariae capitis persuasioni habenda est fides. Sed verbo Dei regendae cogitationes sunt. Atque in hoc ipso verbo Dei, si quid occurrat figuratè aut ambiguè dictum, ut semper tenenda est [Greek or Hebrew] analogia: ita verborum interpretatio ea declinanda est quammaximè, quae relique scriptur ⟨image 106⟩synceritatem laedit, atque in manifestam praecipitat impietatem. Quid autem magis impium quàm humanitatem Christi veram ac genuinam destruere, ipsumque in labem transgressionis inuitum pertrahere?
Non igitur singularem & admirandā Christi potentiam, in aedendis miraculis, luc extenuamus, ⟨p. 193⟩sed neque rursus fingenda sunt miracula, vbi nulla existunt. Cum autem miracula propriè nō sidelibus comparantur, sed infidelibus, nec vnquam 1adhiberi soleant nisi grauissima aliqua causa, aut insigni necessitate, ad percellendas cō templantium mentes, quos velis ad fidem lucrifacere: scire ab istis peruelim, quae causa autvtilitas in eo designari possit, cur Dominus cum Apostolis sedens, opificio potentiae suae, panem in carnis suae subsistentiam, ad commessandum transmutaret, praesertim quum nec Apostoli, fide iam ante imbuti, aliquo hîc egebant miraculo, & si eguissent, Dominus tamen carnem nihil illis profuturā disertè praemonuisset? praeterea nec quisquam in hac coena eorum admiratione, vel adoratione detinebatur. Quid quòd nec ipsi etiam Euangelistae vllum hic miraculum aeditum referunt, sed historiam rei geste simpliciter, sine omni admiratione intuentium, commemorant. Et qua fide miraculum occulcae transubstā tiationis nos animis complectimur, vbi nihil quod miremur, quisquam videt, nec vllum hîc miraculi vestigium vel sensibus appareat: vel rationi pateat? At dices, fensibus minimè hîc credendum esse. Sit ita. At neque rursus cuiuis imaginariae capitis persuasioni habenda est fides. Sed verbo Dei regendae cogitationes sunt. Atque in hoc ipso verbo Dei, si quid occurrat figuratè aut ambiguè dictum, vt semper tenenda est analogia: ita verborum interpretatio ea declināda est quāmaximè, quae relique scriptur