A01129:258
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Age, & qui ista disputant tam pertinaciter de 1maiorum imitatione, scire ab istis cupiam, quid de Antichristo mihi respondeant: venturum […] eum aliquando, aut quum aduenerit ubi tandem regnaturum esse affirment? Si in ecclesia putent, qualia tum ecclesiae illius tempora regnante Antichristo, mihi descripturi sunt, veritatis nè ea an erroris futura? At quî fieri possit, ut inualescente Antichristo, hominumque animis insidente, nō ad tempus succumbat veritas, errorque maiorē ecclesiae partem possideat? Et ubi tum isti ecclesiam Christi mihi constituent, in monténe sitam, quae conspicua in oculis omnium efflorescant? an in latebris potius delitescentem: quum grassante persecution, mulier amicta sole cogatur in solitudinem: ⟨image 116⟩quunvincantur sancti: quum triumphet meretrix sanguine sanctorū temulenta: ubi jā publica haec, inquam, & perpetua veritatis victoria, quam sibi in ecclesia pollicentur nonnulli? Ubi ecclesia illa quae errare non possit, quum in ecclesia occidentur sancti? quum omnia occupabit pseudopropheta? omnia bonorum sanguine cruentabit? quum ipsi etiam in periculum electi venient, ut seducantur? quum denique tanta incrudescet 2in pios persequutionis vis, ut ipsa periculi magnitudo malorum finem praefinito tempore breviorem sit allatura? quando & templum ipsum domini usurpabit perditus ille filius? quae omnia si adimpleta cernimus, negarique non possit, quin in templo Dei jam diu versatus retectusque sit Antichristus: qui jam illi sunt, qui ad morem maiorum & consuetudinem temporum eorum, quae Antichristo succubuerunt, 3nos provocant? quique successionem pontificiam ab ipsis Apostolis integram ac illibatam, dominante tam diu in ecclesia Dei Antichristo, jactitant? Sin negabunt adhuc apparuisse hunc Christi aduer sarium, ô duram nimisque deplorandam Christianorum conditionem? Nam si paucis his anms, ex quo tempore cruces in Christianorum vestibus apparuerunt sub Imperatore Maximiliano, tanta sit caedes facta Christianorum Martyrum, author pontifice Romano, quanta vix cuiquam sit credibilis, certè si tot ⟨p. 114⟩4