A01129:259
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quae quum ita sint luce, ut videtis, clariora, Agite proinde, viri fratres & in Christo commilitones, pro prudentia vestra, non quod consuetudo inconsulta, sed quod veritas ipsa vobis suadeat, id capessite: non quò maiorum exempla, sed quò meliora vos tempora vocant, respicite: ut ne cum illis potius errare, quàm cum his rectiora sapere veil videamini. Agitur siquidem res non exigui (mihi fidite) periculi: tantoque maioris, quanto maiora nunc vobis ad cognoscendam veritatem suppetunt adiumenta. Neque enim si errârunt vestri quondam maiores, eadem quae illos, vos similiter tueri poterit excusatio. Illi si quando pontificijs abducti offutijs ad fabulas illius adiecerunt animum, pro temporum illorum infelicitate, vel quia saniora non docebantur, vel quia non ea tum prodierant ex officinis librorum & literarum instrumenta, vel quia nondum patefactus est perditionis ille filius, minùs id in maioribus vestris mirum esse, veniaeque illis tribui utcunque potest. Nunc verò in tanta rerum omnium luce, totad manum paratis dicendi audiendique adminiculis, quum ita vobis spiritus oris Christi retexit aperuit ⟨image 117⟩fuisque velut coloribus depinxit hunc Antichristum, ita ut omnium nunc effulgeat aspectui, nec quisquam sit, nisi qui cculos ultrò sibi occludat, qui non Christi perduellionem hunc apertè persentiat, amplecti certe nemo possit, nisi qui palàm impius esse velit, eiusdemque cum eo perditionis particeps. Eaque causa tam gravi comminatione nos avocat Angelus ille Apocalypticus, 1poculum his denuncians divinae irae, aeternique exitij, quotquot characterem bestiae manu aut fronte suscipiant.
Quae quum ita sint luce, vt videtis, clariora, Agite proinde, viri fratres & in Christo commilitones, pro prudentia vestra, non quod consuetudo inconsulta, sed quod veritas ipsa vobis suadeat, id capessite: non quò maiorum exempla, sed quò meliora vos tempora vocant, respicite: vt ne cum illis potius errare, quàm cum his rectiora sapere velle videamini. Agitur siquidem res non exigui (mihi fidite) periculi: tantoque maioris, quanto maiora nunc vobis ad cognoscendam veritatem suppetunt adiumenta. Neque enim si errârunt vestri quondam maiores, eadem quae illos, vos similiter tueri poterit excusatio. Illi si quando pontificijs abducti offutijs ad fabulas illius adiecerunt animum, pro temporum illorum infelicitate, vel quia saniora non docebantur, vel quia non ea tum prodierant ex officinis librorum & literarum instrumenta, vel quia nondum patefactus est perditionis ille filius, minùs id in maioribus vestris mirum esse, veniaeque illis tribui vtcunque potest. Nunc verò in tanta rerum omnium luce, totad manum paratis dicendi audiendique adminiculis, quum ita vobis spiritus oris Christi retexit aperuit