A01129:260
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quo maiore nobis nunc studio incumbendū est, primum, ut quae qualisque sit haec bestia acri animaduersione perquiramus. Deinde ut omnē eius consuetudinem toto corpore & animo evitemus. Ex quo nemini dubium aut obseurum esse potest, quanto in periculo versentur ij, qui maiorum ita affixi vestigijs inhaereant, ut non quid per se verum sit, sed quid more & consuetudine hominum receptum sit, id solum comprobent. Quos ego homines, si qui sint, vehementer rogatos velim, ut si nos scriptaque nostra auribus aut oculis minùs dignentur, Cyprianum saltem audiant: qui cum veritas abest, consuetudinem nihil putat aliud quàm erroris esse vetustatem. Audiant vel Augustinum, qui veritatem consuetudini anteponens, Manifestata, 1inquit, veritate, caedat consuetudo. Nemo consuetudinem rationi & veritati praeponat, quia consuetudinem ratio & veritas semper excludit. ⟨p. 115⟩Christum denique ipsum, qui solus est audiendus, 2audiant, qui dicat, ego sum via, veritas & vita: nunquam autem dicat, ego sum consuetudo.
Quo maiore nobis nunc studio incumbendū est, primum, vt quae qualisque sit haec bestia acri animaduersione perquiramus. Deinde vt omnē eius consuetudinem toto corpore & animo euitemus. Ex quo nemini dubium aut obseurum esse potest, quanto in periculo versentur ij, qui maiorum ita affixi vestigijs inhaereant, vt non quid per se verum sit, sed quid more & consuetudine hominum receptum sit, id solum comprobent. Quos ego homines, si qui sint, vehementer rogatos velim, vt si nos scriptaque nostra auribus aut oculis minùs dignentur, Cyprianum saltem audiant: qui cum veritas abest, consuetudinem nihil putat aliud quàm erroris esse vetustatem. Audiant vel Augustinum, qui veritatem consuetudini anteponens, Manifestata, 1inquit, veritate, caedat consuetudo. Nemo consuetudinem rationi & veritati praeponat, quia consuetudinem ratio & veritas semper excludit. ⟨p. 115⟩Christum denique ipsum, qui solus est audiendus, 2