A01129:261
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Non igitur quid fieri consuevit, sed quid fieri oportuit, non quid factum olim, sed quid rectè factum sit, spectandum est. Nec temporum spatijs metienda est religionis veritas, non ex annorum numero, sed argumentorum momento, non ex chronologia, sed theologia, non Arithmetico calculo, sed rationum pondere, rerumque fundamentis ponderanda. Rectè proinde Augustinus, ad constituendam fidei & 1dogmatum autoritatem, ju ecclesia valere negat oportere, quid dicant homines, sed solùm quid dicat dominus. Cui nec minus concinens Ambrosius, *nova appellat omnia, quaecunque non doceat Christus, eademque jure damnanda affirmat, quia Christus, inquit, fidelibus via est. Unde non absurdè monet Cyprianus, ne attendamus quid patrum aliquis ante nos faciendum putârit, sed quid, qui ante omnes est Christus, prior fecerit.
Non igitur quid fieri consueuit, sed quid fieri oportuit, non quid factum olim, sed quid rectè factum sit, spectandum est. Nec temporum spatijs metienda est religionis veritas, non ex annorum numero, sed argumentorum momento, non ex chronologia, sed theologia, non Arithmetico calculo, sed rationum pondere, rerumque fundamentis ponderanda. Rectè proinde Augustinus, ad constituendam fidei & 1dogmatum autoritatem, iu ecclesia valere negat oportere, quid dicant homines, sed solùm quid dicat dominus. Cui nec minus concinens Ambrosius, *noua appellat omnia, quaecunque non doceat Christus, eademque iure damnanda affirmat, quia Christus, inquit, fidelibus via est. Vnde non absurdè monet Cyprianus, ne attendamus quid patrum aliquis ante nos faciendum putârit, sed quid, qui ante omnes est Christus, prior fecerit.
- 1Nos nova omnia quae Christus non docuit, jure dā namus, quia fidelibus Christus via est. Si igitur Christus non docuit, quod docemus id detestabile judicamus, &c. Cypri. dist. 8. Si solus.Nos noua omnia quae Christus non docuit, iure dā namus, quia fidelibꝰ Christus via est. Si igitur Christꝰ non docuit, quod docemꝰ id detestabile iudicamꝰ, &c. Cypri. dist. 8. Si solus.