A01129:263
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quòd si verò sub patrum appellatione designant nobis Papas, & armenta monachorum: de his minimè sumus soliciti. Non est enim obscurum, quo impulsore plaerique illorum loquuti sint. Quo in numero si qui inter eos paulò saniores fuerunt: vel temporum iniuria, vel crudelitate aliorum ad veritatem minus penetrare potuerunt. Sin verò intelligant patres, recentiorum ⟨p. 116⟩temporum avos, aut abavos nostros: Respondeo nunquam defuisse ullo saeculo, ex quo primum vires coepit colligere Romanus antichristus, qui lupis illis contradixerint, sed vel vi oppressos, vel publico seductos errore, non potuisse sese ex illis tenebris expedire.
Quòd si verò sub patrum appellatione designant nobis Papas, & armenta monachorum: de his minimè sumus soliciti. Non est enim obscurum, quo impulsore plaerique illorum loquuti sint. Quo in numero si qui inter eos paulò saniores fuerunt: vel temporum iniuria, vel crudelitate aliorum ad veritatem minus penetrare potuerunt. Sin verò intelligant patres, recentiorum ⟨p. 116⟩temporum auos, aut abauos nostros: Respondeo nunquam defuisse vllo saeculo, ex quo primum vires coepit colligere Romanus antichristus, qui lupis illis contradixerint, sed vel vi oppressos, vel publico seductos errore, non potuisse sese ex illis tenebris expedire.
Habetis viri optimi, ecclesiae cives fidelissimi, orbis christiani incolae, quae de Romano pontifice, eiusque imperio dicenda mihi hoc tempore, atque necessariò admonenda constitui. Neque jam dubito vobis perspicuum esse, quemadmodum nullo divino jure, nec justa ratione aliqua, sed contra expressas Christi voces, contra nativam Evangelij indolem, contra Canons antiquissimos, & publicam ecclesiae libertatem, sedis huiusce principatus universalis vires & originem traxerit. Intelligitis, si annos ipsos supputare velitis, quo primum tempore, quo autore constituta singularis haec monarchia, quibus paulatim technis & imposturis, quo fallendi & simulandi artificio, quàm varijs practicis, in hanc emersit magnitudinem, auctaque deinde & confirmata, in quantam potentiae molem excreverit. Videtis episcopum Romanum, sibique addictos Cardinales, regnum, quod iniustè occupant, non quàm iniquè solùm comparârint, sed quo fine, quo animo susceptum nune gerunt, non ut regnet veritas, sed ut vera dissipetur religio.