A01129:28
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Atque haec hactenus ita tecum ago, ac si in laesatua dignitate justam hîc aliquam criminandi causam sustineres. Quod ipsum etiam si verum esset, privatas tamen iniurias tam graviter uleisci non solet apostolica gravitas, nec docent literae Christianae: mitius saltem agere cum fratribus etiam delinquentibus lenitas fuaderet Evangelica. Qui etiamsi Romani non simus, tamen quia sumus Christiani, vel Christi causa, quem colimus, etsite non colimus, quid Christianus in Christianos debeat, spectandum erat, si modo verè esses Christianus. Certè probra ista & contumeliae, quibus nos omnes nostrasque respub. in inuidiā, in exitium, & vastitatem pertrahere conaris, nullo modo professionem decebat, quam induisti.
Atque haec hactenus ita tecum ago, ac si in laesatua dignitate iustam hîc aliquam criminandi causam sustineres. Quod ipsum etiam si verum esset, priuatas tamen iniurias tam grauiter vleisci nō solet apostolica grauitas, nec docent literae Christianae: mitius saltem agere cum fratribus etiam delinquentibus lenitas fuaderet Euangelica. Qui etiamsi Romani non simus, tamen quia sumus Christiani, vel Christi causa, quem colimus, etsite non colimus, quid Christianus in Christianos debeat, spectandum erat, si modo verè esses Christianus. Certè probra ista & contumeliae, quibus nos omnes nostrasque respub. in inuidiā, in exitium, & vastitatem pertrahere conaris, nullo modo professionem decebat, quam induisti.
Nunc verò, ut ad rem accedam propiùs, teque pressius constrictū detineam, ita tecum contendo, ut non modò omnes tuas in nos coniectas petitions rationis inanissimasesse, stultitiae & superbiae plenissimas conuincam, verùm ut illud etiam liquido edoceam universam hanc comparatam ⟨image 12⟩contra te dimicationem gentium ac populorum tantam hanc, quantam vides non modo omni carere iniuria, sed summa etiam necessitate conflatam, nec minori pietate susceptam, neo tam ab ipsis hominibus aut humano consilio procuratam, quàm Dei ipsius manu gubernari: sieque gubernari, ut sine ipsius numine, tot tantaeque res conficitam brevi tempotis spatio, tantoque successu nullo modo potuisfent. Quod quò compertius tibi eveque coniurationis asseclis intelligatur, aperi paulisper mentis oculos, rerumque gestarum ordinem & magnitudinem circumspice.