A01129:31
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
At inter omnia, haud alia res ulla ad regni huius vel firmitatem, vel diuturnitatem stabiliendam plus contulit, quàm temporum illorū inscitia, eruditionis & juditii inopia. In scholis nihil praeter frigidas & subtiles nugas: In conciliis nihil nisi ad unius praescriptum pontificis: nec in templis ferè quicquā praeter ceremonias & hominum constitutiones pererebuit. Et quid mirum, si extinctis hoc tempore politioris elegantiae & sacris & prophanis disciplinis, caliginosa barbaries cuncta tenebris inuolueret, quae nec ⟨image 13⟩cultiorem quemquam nec meliorem redderet, quando nec librorum, nec autorum, unde haec petenda erant, ulla suppeterent adiumenta. Neque 1enim adhuc prodiit in lucem auspicata, ac divina illa libros procudendi felicitas: solo scribendilabore, & conductiitis librariorum operis, idque non nisi magno, coëmebantur omnia. Quo factum est, ut exclusis ab omni facultate discendi tenuioribus, vix ullus omnino librorū aut literarū usus nisi penès opulentos quosdā monachos, eosque per paucos maneret: apud quos hi ipsi etiam descripti codices in Bibliothecis magis quàm in manibus versabantur. Interim quid Evangelicae & apostolicae literae de Christo, de gratia eius, & beneficiis praedicarent, neque legebat populus, neque audiebat: Tantùm credere jubebatur, quod crederet ecclefia. Neq: illud omnino male, siecclesiā suis recte finibus constituissent. Nunc homines docti & sapientes ecclesiam hanc non aliam volebant, quàm sedem Romanā esse, coetumque illū in quo ter sanctissimus Papa caput & dominus universalis agnosceretur. Illius parere decretis, tanquam divinis è coelo oraculis singuli cogebantur & universi: Quicquid ab illo ceruicibus impositum Christianorum, necessariò ferendum erat. Illum unum sacerdotem esse Levitici generis, nodum & vinculum Christianae societatis: sine quo nullam esse fidem, nullam spem, nullam ecclesiam dictitabant. Qui ab hac ecclesia, hoc est, ab illo discedat, nihil huic ad salutem aeternam fore reliquum. Illum, quicquid ⟨p. 11⟩dicat agátque, nec errare posse, nec judicari à quoquam oportere: Christum in coelis regnare, illum in terris. Et si Christus nunquam non affuturum se ecclesiae suae certò promitteret, non aliter tamen eum in gubernanda ecclesia opes suas dispensare, quàm per unum hunc vicariū suū, certissimè statuebant.