A01129:33
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Amabò amice lector, quae unquam fortior esse potuit illusionis efficacia? In tanta densissimarum tenebrarum caligine, quid minus difficilè fuit quàm multitudinem infinitam ac imperitam in quemuis errorem circumagere? Veluti ⟨image 14⟩si cui, quis oculos priùsetuat, sacile de hine in praecipitium quodcunque libeat eum pertraxerit; Quod ni summus ille [Greek or Hebrew], omniumque moderator Deus, oriens exalto manus huc admovisset, quid hominum omnium omnia simul coniuncta consilia, vires, opesque valuissent in debellanda hac tam fortiter conftabilita, longaque consuetudine inueterata pontificiae potestatis monarchia? Quod persaepè antehâc & multis & magnis argumentis declaratum est. Quoties à potentissimis monarchis, regibus, mundique dynastis hoc agebatur, ut insolentem hanc pontificiae superbiae ferociam reprimerent, at nullo tamen successu. Vel enim periculi metu, vel religione impediti, aut fuco decepti, vel suorum defectione coacti protinus destiterunt.
Amabò amice lector, quae vnquam fortior esse potuit illusionis efficacia? In tanta densissimarum tenebrarum caligine, quid minus difficilè fuit quàm multitudinem infinitam ac imperitam in quemuis errorem circumagere? Veluti ⟨image 14⟩si cui, quis oculos priùsetuat, sacile de hine in praecipitium quodcunque libeat eum pertraxerit; Quod ni summus ille 〈non-Latin alphabet〉, omniumque moderator Deus, oriens exalto manus huc admouisset, quid hominum omnium omnia simul coniuncta consilia, vires, opesque valuissent in debellanda hac tam fortiter conftabilita, longaque consuetudine inueterata pontificiae potestatis monarchia? Quod persaepè antehâc & multis & magnis argumentis declaratum est. Quoties à potentissimis monarchis, regibus, mundique dynastis hoc agebatur, vt insolentem hanc pontificiae superbiae ferociam reprimerēt, at nullo tamen successu. Vel enim periculi metu, vel religione impediti, aut fuco decepti, vel suorum defectione coacti protinus destiterunt.