A01129:56
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quid ergo, inquiet aliquis, an seditiosam rebellantium contra suos principes violentiā probabit Deus? Non equidem affirmo. Sed seditionem hanc Rupellentium fuisse aduersus suum regem id certè pernego. Siquidem neque illi contra regem suum causae huius defensionem suscepisse, neque Rexsuum ipsius negotium hic egisse, sed pontificis, existimandus est. Quamobrem si subditi in hac causa, quam propugnabant, succubuissent, neque hirebelles in resistendo, neque si uicisset Rex, victoria haec illius, sed pontificis ⟨p. 18⟩propria fuisset. Non enim in hoc certabatur, ut 1Rex Gallis, sed ut Regi & Gallis Romanus imperitaret. Neque ideo arma à subditis induta sunt, ut legitimo suo principi unciam illi unam maiestatis avellerent, ut solio everterent, dignitate nudarent, jure spoliarent imperil, non ut leges ei praescriberent: imò magis, ut unum solū que suum in terris principem, citra superiorem externae potestatis subiectionem, agnoscere: eique uni non duobus in uno regno monarchis parere liceret, legesque rex ipse suas, quas toties sanxisset, retineri à see permitteret. Huc omnis illa subditorum & honesta & necessaria spectabat defensio, ut jam arma illa non contra regem, sed pro rege multò verius suscepta viderentur, sicque suscepta, ut verè liberum integrumque sui principis statum ab omni Romanae potestatis subactione, seque ipsi in regis solùm sui obseruantiam & clientelam constituerent. Neque enim quid in re quaque agatur, simpliciter intuendum est, sed qua causa, quibus studiis, quo fine animique destination actions dirigantur, spectandum. Quae quum ita sint, quid quaeso vel rex ab amicis charissimis, à subditissimis civibus postulare amplius: aut ipsi suo praestare Domino gloriosius potuissent? Quapropter si divina pietas in tanta temporum & periculorum magnitudine, aliquam […] sui gratiam, & victoriae inclinationem, necessariae civium defensioni, quàm superbissimae pontificis ambitioni concedere maluerit, idita rex pro sua aequitate accipiat, ac si ⟨image 24⟩nihil magis è dignitate sua, nihil pro libertate tranquillius, nihil pro pace & sua & totius reipublicae accommodatius potuisset ei unquam donari divinitus.
Quid ergo, inquiet aliquis, an seditiosam rebellantium contra suos principes violentiā probabit Deus? Non equidem affirmo. Sed seditionem hanc Rupellētium fuisse aduersus suum regem id certè pernego. Siquidem neque illi contra regem suum causae huius defensionem suscepisse, neque Rexsuum ipsius negotium hic egisse, sed pontificis, existimandus est. Quamobrem si subditi in hac causa, quam propugnabant, succubuissent, neque hirebelles in resistendo, neque si uicisset Rex, victoria haec illius, sed pontificis