A01129:63
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
In quo quid satis cogitem, aut demirer, nescio, istorumne magis insolentiam prodigiosam Romanensium? an caeterorum potius Episcoporū nimiū profecto supinam patientiā: qui praeter jus & fas, praeter omnem divinissimae scripturae autoritatē, contra morē maiorum, & antiquissimae ecclesiae consuetudinē, tantam hanc in se iniuriā, atque in ecclesiam Dei pestē admittere voluerint. Quod nisi dominus ipse, non solùm vitae exemplo, sed apertissimis etiam verbis, à prophana ⟨p. 22⟩hac dominandi cupiditate suos coërcuisset, atque ad summum huius seculi contemptū, omnémque deiectionem animi eos revocasset, maximo semper fastidio ea detestans, quae mundi huius excelsa 1maximè forent & gloriosa, minus equidē mirarer vestram hanc, viri Romanenses, de universali [Greek or Hebrew] contentionem. Nunc quid aequè cū Evangelicae doctrinae institutis, quid cū perpetua Christi mente, eiusque religionis indole, natura ac spiritu pugnat infestius? Cuius si minus apud vos valebit loquens in sanctissimis Evangelii literis autoritas: ad primarios illos, si placet, grandioris aetatis doctores, provocemus. Quorum ex omni numero, quis unquam te (Roman pontifex) honorario hoc donavit titulo, ut christianorum ubique viventiū universal caput te diceres? Quis tibi gladium utrumque in manus unquā imposuit? Quis autoritatē hanc tibi singularem designavit concilia conuocandi? Quis mundū universum tuā esse Diocoesin statuit? Quis plenitudinē potestatis tibi in omnes Episcopos ascripsit? Quis te non modo reliquis patriarchis & regibus, omnique humana creatura, sed sacris etiā concilis omnibus potiorē aut somniavit unquā, aut pronunciavit? Quis superiores principū potestates quibus vox coelest is omnē animam subiicit, à te autoritatem velut precario suscipere verbo unquā signicavit? Quis te purgatorii judicē posuit arbitrarium? Quis in serinio pectoris tui jus omne aliquando clausit, aut scripturae solū te interpraetem dominumque fidei nobis imposuit?
In quo quid satis cogitem, aut demirer, nescio, istorumne magis insolentiam prodigiosam Romanensium? an caeterorum potius Episcoporū nimiū profecto supinam patientiā: qui praeter ius & fas, praeter omnem diuinissimae scripturae autoritatē, contra morē maiorum, & antiquissimae ecclesiae consuetudinē, tantam hanc in se iniuriā, atque in ecclesiam Dei pestē admittere voluerint. Quod nisi dominus ipse, non solùm vitae exemplo, sed apertissimis etiam verbis, à prophana