A01129:64
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Ex tota hac antiquitate patrum, quos dixi, si 1vel unum pro te testem idoneum produxeris praeter eos, qui aut Romani fuerint, aut à vobis conficti, uincas. Sin minùs poteris, quod neque hactenus feceris, in causa aut caedas, aut cadas, tot̄aque hanc vetustatis defension̄e deseras, necesse sit. Atque ne nube testium te obruam, quos nominatim aduocare mihi contra te liceret, vel unum saltem è multis Gregorium Romanum illum 2vestrum Romanos audire n̄o pigeat. Nulli enim vestrum non compertum arbittor, quid ille ad Joannem Constantinopolitanum antistitem, atque ad caeteros de ea re scribat, de qua tanto vos ardoretam diu contenditis: Contenditis autem ni fallor, de singulari ac universally ecclesiasticae gubernationis principatu, quem ita vos Roma nae sedi devincitis, ut qui in ea sedeat, caeteris universis praesideat Episcopis, caputque universalis Ecclesiae agnoscatut. In quo quàm inhonestè, & Christi nomine, & Christianorum simplicitate abutitimini, spectate viri, precor, praeclari, quum id à nobis deposcitis, quod neque nobis integra conscientia tribuere liceat: neque si tribueremus, vos sine magna aliorum iniuria, vestroque major scelere possetis admittere, vel hocipso, quem nominavi, teste Gregorio.
Ex tota hac antiquitate patrum, quos dixi, si 1vel vnum pro te testem idoneum produxeris praeter eos, qui aut Romani fuerint, aut à vobis conficti, uincas. Sin minùs poteris, quod neque hactenus feceris, in causa aut caedas, aut cadas, tot̄aque hanc vetustatis defension̄e deseras, necesse sit. Atque ne nube testium te obruam, quos nominatim aduocare mihi contra te liceret, vel vnum saltem è multis Gregorium Romanum illum 2vestrum Romanos audire n̄o pigeat. Nulli enim vestrum non compertum arbittor, quid ille ad Ioannem Constantinopolitanum antistitem, atque ad caeteros de ea re scribat, de qua tanto vos ardoretam diu contenditis: Contenditis autem ni fallor, de singulari ac vniuersali ecclesiasticae gubernationis principatu, quem ita vos Roma nae sedi deuincitis, vt qui in ea sedeat, caeteris vniuersis praesideat Episcopis, caputque vniuersalis Ecclesiae agnoscatut. In quo quàm inhonestè, & Christi nomine, & Christianorum simplicitate abutitimini, spectate viri, precor, praeclari, quum id à nobis deposcitis, quod neque nobis integra conscientia tribuere liceat: neque si tribueremus, vos sine magna aliorum iniuria, vestroque maiore scelere possetis admittere, vel hocipso, quem nominaui, teste Gregorio.