A01129:65
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Qui cum ab Eulogio Archiepiscopo per literas aliquando universalis Papa salutatus, is cum indignatione tam superbae appellation is salutationem 1reiiciens, adeò non suscepit quod deferebatur, ut nec jussionis vocabulum admitteret, ⟨p. 25⟩magnopere ab eo petens, ut neque hac jussionis voce, neque illo universalis gloriae cognomine in posterum uteretur. Quia, inquit, scio qui sum, qui estis, loco enim mihi fratres estis, moribus patres, itemque de titulo subiungit in haec verba: Quae hîc idcirco libuit adscribere, quo nō factū modò Gregorii sed facti etiam ratio constaret. Quia, inquit, vobis subtrahitur, quod alteri plus quàm ratio exigat, praebetur. Ego non verbis quaero prosperari, sed moribus. Nec honorem esse deputo, in quo fratres meos honorem suum perdere cognosco, &c. Quamobrem qui de honore Romanae sedis tam religiosè dimicant, ea quae Gregorius hic habet, etiam atque etiam perpendant velim. Meus, inquit, honourest honour universalis ecclesiae. Meus honor est fratrum 2meorum solidus vigour. Tum ego verè honoratus, quum singulis quibusque honor debitus non negatur. Si enim universalem me Papam vestra sanctitas dicit, negat se hoc esse, quòd me fatetur universum. Sed absit hoc. Recedant verba quae vanitatem inflant charitatem mutilant &c. Et alibi iterum ad Constantinopolitanum scribens 3perpendere eum jubet, quia in hac presumption temeraria, pax totius turbetur ecclesiae, & gratiae contradicitur communiter omnibus effusae. Etmox. Quid enim fratres tui universalis ecclesiae Episcopi, nisi astra coeli sunt, quibus dū cupis teipsum vocabulo elationis praeponere, quid aliud dicis, nisi in coelum ascendam, super astra coeli exaltabo solium meum, &c.
Qui cum ab Eulogio Archiepiscopo per literas aliquando vniuersalis Papa salutatus, is cum indignatione tam superbae appellation is salutationem 1reiiciens, adeò non suscepit quod deferebatur, vt nec iussionis vocabulum admitteret, ⟨p. 25⟩