A01129:71
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Dixi nunc satis, in quo Christi mens eiusque in scripturis sacris institutio cum universali & ⟨p. 28⟩plusquam regia sedis istius [Greek or Hebrew] nullo modo conueniat. Quid tu nunc contra adfers? quid mihi respondeas pontifex: quid habes? quid vel confingere etiam poteris, quod tuae praetexas ambitioni, audire abs te liceat. Quid, inquies, annon Petrus princeps fuit Apostolorū? Ridiculum, quasi non eiusdem spiritus, eiusdem omnes vocationis essent Apostoli? aut quasi tu principatum ullum Petro prae caeteris datum con monsters, quem aut ille unquam accepisset, aut Christus donasset aliquando: aut quasi ea tum 1tempora fuissent, quae otium viris sanctis permitterent, qui in perpetuo tum metu ac periculis versarentur, vel cogitandi aut somniandi aliquando de principatu. Quanquam neque illud interim abnuerim, quin multorum saepe in libris & commentariis Petrus sit princeps Apostolorum nominatus. Neque pium quidem horum affectum aspernor. Sed sermonis formulā excutio, quae haud alia mihi videtur esse, quā qua, communi loqunedi usu, princip̄e suae artis, in quo quisque excellit, dicere consuevimus, aut primas ei tribuere solemus (Graeci [Greek or Hebrew] exprimunt) qui caetenis in re quaque praepollent. Ut si quis interrogatus, quis sit scholae 2Cory phaetis aut Capitaneus, hunc aut illum nominet, non propterea caeteros ei condiscipulos subditos facit. Eadem loquendi formula, Cicoronem eloquentiae parentem, Latinae facundiae principem: Homerum Poeticae laudis [Greek or Hebrew] uon inusitato loquendi ⟨image 32⟩more dictitamus, quibus tamen supra privatam conditionem nihil in fua, in qua vix erunt republica hoc nomine ttibuimus.
Dixi nunc satis, in quo Christi mens eiusque in scripturis sacris institutio cum vniuersali & ⟨p. 28⟩plusquam regia sedis istius 〈non-Latin alphabet〉 nullo modo conueniat. Quid tu nunc contra adfers? quid mihi respondeas pontifex: quid habes? quid vel confingere etiam poteris, quod tuae praetexas ambitioni, audire abs te liceat. Quid, inquies, annon Petrus princeps fuit Apostolorū? Ridiculum, quasi non eiusdem spiritus, eiusdem omnes vocationis essent Apostoli? aut quasi tu principatum vllum Petro prae caeteris datum cō monstres, quem aut ille vnquam accepisset, aut Christus donasset aliquando: aut quasi ea tum