A01129:88
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Ad eundem modum isti, quid aliud quàm sese pascunt suaviter, de grege interim nihil solliciti. Nullus pilo eorum cura melior, nemo sanior, haud quisquam ad regnum Dei doctior. ⟨p. 36⟩Nihil docent, nec recta docentes ferunt: verbum Dei condunt, non promunt, laboris nihil subeunt, tantum [Greek or Hebrew] domi desident, suoque in Laterano latitant, omnia spatia purgatorii, & su ppliciorum genera velut decempedale dimetientes, ubi animas miseras, alias in cruciatus immergunt, alias mercede eximunt, missas privatas, quae in omnibus […] angulis praescribunt, sacra mysteria submissa voce & aliena lingua mussitant, Eucharistiam populo non sumendam, sed adorandam attollunt: eamque ante se, si qua aguntur spectacula, in Asturcone gradario cum luminibus & tintinabulis circumgestant: oleum, ceram, salem & aquam, campanas, calices, altaria sacris digitis consecrant, jubilaea, gratias, immunitates, expectations, praeventiones, annatas, pallia, bullas, indulgentias, diplomata precio prostituunt.
Ad eundem modum isti, quid aliud quàm sese pascunt suauiter, de grege interim nihil solliciti. Nullus pilo eorum cura melior, nemo sanior, haud quisquam ad regnum Dei doctior. ⟨p. 36⟩Nihil docent, nec recta docentes ferunt: verbum Dei condunt, non promunt, laboris nihil subeunt, tantum 〈non-Latin alphabet〉 domi desident, suoque in Laterano latitant, omnia spatia purgatorii, & su ppliciorum genera velut decempedale dimetientes, vbi animas miseras, alias in cruciatus immergunt, alias mercede eximunt, missas priuatas, quae in omnibus 〈…〉 angulis praescribunt, sacra mysteria submissa voce & aliena lingua mussitant, Eucharistiam populo non sumendam, sed adorandam attollunt: eamque ante se, si qua aguntur spectacula, in Asturcone gradario cum luminibus & tintinabulis circumgestant: oleum, ceram, salem & aquam, campanas, calices, altaria sacris digitis consecrant, iubilaea, gratias, immunitates, expectationes, praeuentiones, annatas, pallia, bullas, indulgentias, diplomata precio prostituunt.