A01129:89
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quid, an satis hoc putant esse advices Christi gerendas, aut ad apostolicam in terris successionem constituendam, ut miser unus aliquis senecio, non ob fidei aut virtutis excellentiam aliquam singularem, qua caeteris praepolleat, verum propter loci tantum atque cathedrae, cui insideat, inanissimum titulum, qui ut viro praeclaro, ita & stolidissimo cuique possit contingere, universam propterea ecclesiam Dei suae asserat potestati? In qua summū se pontificem, Episcopum Episcoporum, caputque totius universitatis praeseferat? ⟨image 40⟩In qua omnia sibi licere putet, quae libeat? In quà ipse se evoluens ex omni aliorum potestate, jura regibus ac gentibus praescribat, bellis ac discor, diis nations committat, autoritatem plusquam praetoriam in omnes ecclesias exerceat, velutque rex tragicus ipse in aurata sella, corona Lemniscata, apparatu Persico, regally scoptro, gemino ense, aureo diademate, lucentibus gemmis, hominum nobilium ceruicibus inequiter. O Sanctum Petrum, an istud est D. Petro in Apostolatu succedere, aut in cathedra Petri, sine virtutibus Petri sedere, an in cathedra sedere pestilentiae? Et quid si Turca eandem cathedram pontifici 1ereptam sibi assumeret, an loci dignitas protinus eum Petri successorem constitueret? aut quid si pontifex ipse, ut Petri nunc sedem tenet, ita scapham Petri teneret piscatoriam, an felicior propterea piscator evaderet, ob scapham Petri? In qua haud dissimile quiddam mihi videtur accidere pontifici, atque Neantho olim Pittaci filio, apud Lucianum. Qui nactus aliquando Orphei cytharam, [Greek or Hebrew] quod aiunt, [Greek or Hebrew] insana 2mentis opinione persuasit sibi futurū ilico, ut ad auditū citharae strepitum, rupes syluasque sequentes secum raperet. Oberrans itaque per rura, & vicos corybanticus citharaedus, miransque saxa, & syluas adhue stare, quae ad pulsum citharae nō sequerentur, tam diu pulsandi, strependi, tundē di finem non fecit, quoad à canibus longo & incondito sonitu defatigatis discerperetur. Et quid aliud nobis repraesentat cum sua hac cathedra ⟨p. 37⟩Romanus pontifex, qua non minori iste insania 3gloriatur, quàm ille sua testudine. Quid ni enim Orphei testudo perinde citharaedum perficiat, atque Pètri sedes sanctum Antistitem, si praeter externam sedem nihil spectemus aliud.