A01129:92
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Atquî olim fortassis tum, quum nebulosa illa veteris inscitiae caligo merits obduceret hominum: quum nondum in lucem emitteretur sanctissima illa, tibique funestissima literas politiores cudendi, & legendi facultas, locus esse aliquis tē pusque tegendis tuis tenebris potuit. Nunc verò exorta hac tandem lucidissima veritatis aurora, qua oculos hominum, mirabili Dei beneficio, perfundi, atque ingenia illustrari conspi cis, quū nihil sit, quod agat amplius hisce in regionibus fuliginosa haec errorum tuorum, & tenebrarū coecitas, quid jam tibi restat aliud, con putidis & obsoletis ⟨image 42⟩istis insulsissimae Barbariae, simulque impurissimae superstitionis quisquiliis, nisi ut fatis & temporibus caedas felicioribus. Sique veritate ipsa victus 1mentem mutare induci nequeas, atpudore saltem locum mutes, & mandes te fugae in solitudinem aliquam, illucque concedas, in insulas illorum novas & incognitas, qui personatas istas Romanensium fictions, & ludos histrionicos nondum experti didicerunt. Nos siquidem moribus jam tuis [Greek or Hebrew] plus satis assuefacti, fallere diutius non potes. Vis corporibus fortè adferri Christianorum possit: animis certè ita nunc evulsus videtur Romanus [Greek or Hebrew] cum pseudovicaria sede, ut nulla sit unquam restituendi spes, ut ne posthac falsissima securitatis opinione, frustra ipse tibi blandiaris Romane pater. Inuersam mundi nunc scenam intelligis. Inualescentem contra te Evangelicae vocis tubam vides. Occultari diutius frauds tuae, doctrinae errors, hypocrisis, rabies, insania non possunt. Incipit Christianorum vulgus aperire jam oculos ad aspiciendam divinae veritatis lucem. Aliter nunc institutus est populus Dei, atque olim, cum omnia pontificum Romanorū dictata pro Evangelio haberentur, cumque non à verbo Dei, sed ipsorum autoritate summa penderet religionis. Nunc verò quis tam nullo ingenio, tam stipes est, qui in religione errores tuos, in moribus truculentiā, in vita superbiā nō perspicit? Quis unquā perspicere poterit, qui nō toto detestetur pectore? Atque in eo rectè quidem res habet, ⟨p. 39⟩quando cū tali religione talis vita, mutua velut societate congreditur. Talis enim est religio, qua nihil superstitiosius, nihil à Christo disunctius. talis vita, ut nihil Christianorum tranquillitati funestius existat.