A09349:154
Armilla aurea, id est, Miranda series causarum et salutis & damnationis juxta verbum Dei…Armilla aurea, id est, Miranda series causarum et salutis & damnationis iuxta verbum Dei…
Armilla aurea, id est, Miranda series causarum et salutis & damnationis juxta verbum Dei Eius synopsin continet annexa tabula.Armilla aurea, id est, Miranda series causarum et salutis & damnationis iuxta verbum Dei Eius synopsin continet annexa tabula.
Cantabrigiæ : Ex officina Johannis Legatt, 1590Cantabrigiæ : Ex officina Iohannis Legatt, 1590
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
SECVNDVM MANdatum de modo colendi Deum.
II. Ne facito tibi sculptile, aut ullam ⟨p. 19⟩imaginem eorum quae sunt in coelis suprà, aut quae in terris, aut in aquis infra terram. Ne incurvato ijs, neque colito ea. Nam ego Jehova deus tuus, Deus fortis, zelotypus sum, visitans iniquitatem patrum in filios, in nepotes & abnepotes in eos qui odio prosequuntur me: exercens verò benignitatem in millesimos à patribus, qui diligunt ⟨image 22⟩me, & observant mandata mea.
II. Ne facito tibi sculptile, aut vllam ⟨p. 19⟩imaginem eorum quae sunt in coelis suprà, aut quae in terris, aut in aquis infra terram. Ne incurvato ijs, neque colito ea. Nam ego Jehova deus tuus, Deus fortis, zelotypus sum, visitans iniquitatem patrum in filios, in nepotes & abnepotes in eos qui odio prosequūtur me: exercens verò benignitatem in millesimos à patribus, qui diligunt ⟨image 22⟩me, & observant mandata mea.