DE EXTERNIS MEdiis exequendi decretum Electionis: & de Decalogo.
pp. 42267 passagespart 1 of 7
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
CAP. VIII. DE EXTERNIS MEdiis exequendi decretum Electionis: & de Decalogo.
MEDIA Externa, quibus Spiritus Sanctus utitur in electione exequenda, sunt Praedicatio verbi, & administratio Sacramentorum. Praedicatio verbi est apublica & solennis verbi promulgatio per ⟨p. 16⟩eius ministros. Verbum est vel lex vel Evangelium.
MEDIA Externa, quibus Spiritus Sanctus vtitur in electione exequēda, sunt Praedicatio verbi, & administratio Sacramentorum. Praedicatio verbi est apublica & solennis verbi promulgatio per ⟨p. 16⟩eius ministros. Verbum est vel lex vel Evangelium.
Lex est pars verbi bperfectam in hominibus & naturae & actionum justitiam praecipiens, contrariumque prohibens. Legis cuiusque partes sunt, Edictum quod praecipit obedientiam, & conditio, quae ad obedientiam obligat: estue vita aeterna silex impletur, sin minus, maledictio est.